Ne nunc quidem
vires desidero adulescentis (is enim erat locus alter de vitiis senectutis), non
plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti
et, quicquid agas, agere pro viribus. Quae enim vox potest esse contemptior
quam Milonis Crotoniatae? qui, cum iam senex esset athletasque se exercentes in
curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur inlacrimansque dixisse: At
hi quidem mortui iam sunt. Non vero tam isti quam tu ipse, nugator; neque enim
ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sex.
Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a
quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est
provecta prudentia.
Orator metuo ne
languescat senectute; est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam
et virium. Omnino canorum illud in voce
splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi,
et videtis annos. Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque per se ipsa
sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio. Quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni
praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis
iuventutis?
An ne illas quidem vires senectuti
relinquemus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat?
Quo quidem opere quid potest esse praeclarius? Mihi vero et Cn. et P. Scipiones
et avi tui duo, L. Aemilius et P. Africanus, comitatu nobilium iuvenum
fortunati videbantur nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi,
quamvis consenuerint vires atque defecerint. Etsi ipsa ista defectio virium
adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectutis; libidinosa enim et
intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone,
quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse
senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset. Ego L.
Metellum memini puer, qui cum quadriennio post alterum consulatum pontifex
maximus factus esset viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis
esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret. Nihil
necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique
nostrae conceditur.
|