Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor
de virtutibus suis praedicet? Tertiam iam enim aetatem hominum videbat, nec
erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut
loquax. Etenim, ut ait Homerus, ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio,
quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae
nusquam optat, ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi
acciderit, non dubitat, quin brevi sit Troia peritura.
Sed redeo ad me. Quartum ago annum et
octogesimum; vellem equidem idem possem gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo
dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut
quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum
tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M. Glabrione consule; sed tamen,
ut vos videtis, non plane me enervavit, non adflixit senectus, non curia vires
meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim
umquam sum adsensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri
senem, si diu velis senex esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem quam
esse senem, ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, cui fuerim
occupatus.
At minus habeo
virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis vires habetis; num
idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit, et tantum quantum
potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiae
per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem. Utrum
igitur has corporis an Pythagorae tibi malis vires ingeni dari? Denique isto
bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras, nisi forte adulescentes
pueritiam, paululum aetate progressi adulescentiam debent requirere. Cursus est
certus aetatis et una via naturae, eaque simplex, suaque cuique parti aetatis
tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum, et ferocitas iuvenum et
gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam
habeat, quod suo tempore percipi debeat.
Audire te arbitror,
Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos;
cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo,
ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit,
summam esse in eo siccitatem corporis, itaque omnia exsequi regis officia et
munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare
aliquid pristini roboris.
|