Non sunt in
senectute vires. Ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et
institutis vacat aetas nostra muneribus eis, quae non possunt sine viribus
sustineri. Itaque non modo, quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem
cogimur.
At multi ita
sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.
At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam
fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla
potius valetudine! Quod ni ita fuisset,
alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi
doctrina uberior accesserat. Quid mirium igitur in senibus si infirmi sint
aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint?
Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est,
eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic
contra senectutem; habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis,
tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec
vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam
haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et
corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo
levantur. Nam quos ait Caecilius
comicos stultos senes,
hos significat credulos, obliviosos,
dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis, ignavae, somniculosae
senectutis. Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec
tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae
deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.
Quattuor robustos filios, quinque filias,
tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex, intentum
enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat
non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi, verebantur
liberi, carum omnes habebant; vigebat in illa domo mos patrius et disciplina.
Ita enim senectus honesta est, si se ipsa
defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum
spiritum dominatur in suos. Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic
senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex
esse poterit, animo numquam erit.
Septimus mihi liber Originum est in manibus;
omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi
nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium, pontificium, civile tracto;
multum etiam Graecis litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae
gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae sunt
exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans
corporis vires non magno opere desidero. Adsum amicis, venio in senatum
frequens ultroque adfero res multum et diu cogitatas, easque tueor animi, non
corporis viribus. Quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret
ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim, facit acta vita.
Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat
senectus. Ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed
diuturnitate exstinguitur.
|