Sequitur
tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus
aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum!
Accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini, magni
in primis et praeclari viri, quae mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti
cum Q. Maximo.
Nullam
capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam,
cuius voluptatis avidae libidines temere et ecfrenate ad potiendum
incitarentur.
Hinc patriae
proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina
colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod
suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne
tale flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi voluptatis; cumque homini
sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino
muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem; nec enim libidine
dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem
posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta
incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima; nemini
censebat fore dubium, quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente,
nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam
detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset
atque longinquior, omne animi lumen exstingueret.
Haec cum C. Pontio Samnite, patre eius, a quo
Caudino proelio Sp. Postumius, T. Veturius consules superati sunt, locutum
Archytam Nearchus Tarentinus, hospes noster, qui in amicitia populi Romani
permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni
interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap. Claudio
consulibus reperio.
Quorsus hoc? Ut intellegeretis, si voluptatem
aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam habendam esse senectuti
gratiam, quae efficeret, ut id non liberet, quod non operteret. Impedit enim
consilium voluptas, rationi inimica est, mentis, ut ita dicam, praestringit
oculos, nec habet ullum cum virtute commercium.
Invitus feci, ut fortissimi viri T. Flaminini
fratrem L. Flamininum e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset,
sed notandam putavi libidinem. Ille enim, cum esset consul in Gallia, exoratus
in convivio a scorto est, ut securi feriret aliquem eorum, qui in vinculis
essent, damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante
me fuerat, elapsus est; mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam
flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi
dedecus.
|