Saepe audivi ex maioribus natu, qui se porro
pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium, quod, cum apud
regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis,
qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad
voluptatem esse referenda. Quod ex eo audientis M. Curium et Ti. Coruncanium
optare solitos, ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius
vinci possent, cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M. Curius cum P. Decio,
qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat;
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius; qui cum ex sua vita, tum ex eius,
quem dico, Deci, facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque
praeclarum, quod sua sponte peteretur, quodque spreta et contempta voluptate
optimus quisque sequeretur.
Quorsus igitur
tam multa de voluptate? Quia non modo
vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas
magno opere desiderat. Caret epulis extructisque mensis et frequentibus poculis; caret ergo etiam
vinulentia et cruditate et insomniis.
Sed si aliquid
dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, --
divine enim Plato escam malorum appellat voluptatam, quod ea videlicet homines
capiantur ut pisces, -- quamquam immoderatis epulis caret senectus,
modicis tamen coviviis delectari potest. C. Duellium M. f., qui Poenos classe
primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereo
funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat; tantum
licentiae dabat gloria.
Sed quid ego
alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper sodalis. Sodalitates autem
me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice, sed erat
quidam fervor aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim
ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam coetu
amicorum et sermonibus metiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem
amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam
Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in
eo genere minimum est, id maxime probare videantur.
|