Ego vero propter sermonis delectationem
tempestivis quoque conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci
admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti
magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.
Quod si quem etiam ista delectant, (ne omnino bellum indixisse videar
voluptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus), non intellego ne in
istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. Me vero et magisteria
delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur
in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia,
et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus; quae quidem
etiam in Sabinis persequi soleo, conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod
ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus.
At non est voluptatum tanta quasi titillatio
in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum, quod
non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidem iam adfecto aetate quaereret,
utereturne rebus veneriis, Di meliora! inquit; libenter vero istinc sicut ab
domino agresti ac furioso profugi. Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum
est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non
desiderare dico esse iucundius.
Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas
fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis,
quibus senectus, etiamsi non abunde potitur, non omnino caret. Ut Turpione
Ambivio magis delectatur, qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam,
qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse
laetatur, sed delectatur etiam senectus procul eas spectans tantum quantum sat
est.
At illa quanti sunt, animum, tamquam emeritis
stipendiis libidinis, ambitionis, contentionis, inimicitiarum cupiditatum
omnium, secum esse secumque, ut dicitur, vivere! Si vero habet aliquod tamquam
pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus
in studio dimetiendi paene caeli atque terrae C. Galum, familiarem patris tui,
Scipio. Quotiens
illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum mane
coepisset! Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis
praedicere!
Quid in
levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam
gaudebat bello suo Punico Naevius! quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi
etiam senem Livium; qui, cum sex aniis ante quam ego natus sum fabulam
docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit
aetate. Quid
de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris studio loquar aut de huius P.
Scipionis qui his paucis diebus pontifex maximus factus est?
Atque eos omnis,
quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus. M. vero Cethegum, quem
recte Suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus
etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum
his voluptatibus comparandae?
Atque haec
quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum
aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut
ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem, qua voluptate animi nulla
certe potest esse maior.
|