Venio nunc ad
voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; quae nec ulla
impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere.
Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine
usura reddit, quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum faenore.
Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura
delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit, primum id
occaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est, deinde
tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo
viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adulescit culmoque erecta
geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; ex quibus cum emersit,
fundit frugem spici ordine structam et fcontra avium minorum morsus munitur
vallo aristarum.
Quid ego
vitium ortus, satus, incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum, ut
meae senectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam
omnium, quae generantur e terra; quae ex fici tantulo grano aut ex acini
vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos
truncos ramosque procreet. Malleoli, plantae, sarmenta, viviradices, propagines,
nonne efficiunt, ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis quidem, quae
natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat
claviculis suis quasi manibus quicquid est nacta, complectitur; quam serpentem
multiplici lapsu et erratico ferro amputans coercet ars agricolarum, ne
silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
Itaque ineunte
vere in eis, quae relicta sunt, exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea,
quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore
solis augescens primo est peracerba gustatu, deinde maturata dulcescit,
vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
Qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius? Cuius quidem
non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat,
adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium,
sarmentorum ea, quam dixi aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego
irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo
terra fecundior?
Quid de
utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi;
de qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri scriberet.
At Honerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit, Laeten lenientem
desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem facit.
Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae
sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum
omnium varietate. Nec consitiones modo delectant sed etiam insitiones, quibus
nihil invenit agri cultura sollertius.
|