Possum persequi
permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed haec ipsa, quae dixi, sentio fuisse
longiora. Ignoscetis autem; nam et studio rusticarum rerum provectus sum, et
senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
Ergo in hac vita
M. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphasset, consumpsit
extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans (abest enim non
longe a me) admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel
temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum
attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri
dixit, sed eis qui haberent aurum imperare.
Poteratne tantus
animus efficere non iucundam senctutem? Sed venio ad agricolas, ne a me ipso
recedam. In agris erant tum senatores, id est senes, siquidem aranti L.
Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum; cuius dictatoris
iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum adpetentem
occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes,
ex quo, qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num igitur horum senectus
miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud
scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi
universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, quam dixi, et
saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam
deorum pertinent, ut, quoniam haec quidem desiderant, in gratiam iam cum
voluptate redeamus. Semper enim boni
assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque
tota locuples est, abundat porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle.
Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec
supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.
Quid de pratorum viriditate aut arborum
ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam? Brevi praecidam: agro
bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quem
fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque adlectat senectus.
Ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut
vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius?
Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi
hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus, nobis senibus ex
lusionibus multis talos relinquant et tesseras, id ipsum ut lubebit, quoniam
sine eis beata esse senectus potest.
|