Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt,
quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura
laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus
inscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri
colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum
regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir
summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis adtulisset, et
ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam
consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander
et proceritates arborum et derectos in quincuncem ordines et humum subactam
atque puram et suavitatem odorum, qui adflarentur ex floribus, tum eum dixisse
mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa
dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: Atqui ego ista sum omnia
dimensus; mei sunt ordines, mea discriptio, multae etiam istarum arborum mea
manu sunt satae. Tum Lysandrum intuentem purpuram eius et nitorem corporis
ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis dixisse; Recte vero te, Cyre,
beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est.
Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec
aetas impedit, quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia
teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum
accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris
eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni
interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse
voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc
beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem
senectutis auctoritas.
Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in
A. Atilio Calatino! in quem illud elogium: Hunc unum plurimae consentiunt
gentes populi primarium fuisse virum. Notum est carmen incisum in sepulcro. Iure igitur
gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P.
Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum,
vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar aut, ut iam ante, de Maximo? quorum
non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus,
honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes
adulescentiae voluptates.
|