Sed in omni
oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae
constituta sit. Ex quo efficitur id quod
ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se
oratione defenderet. Non cani, nec rugae repente auctoritatem arripere possunt,
sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos.
Haec enim ipsa sunt honorabilia quae videntur
levia atque communia, salutari, adpeti, decedi, adsurgi, deduci, reduci,
consuli; quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata
est, ita diligentissime observantur.
Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci
mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium
senectutis: nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus
honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in
theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis
civibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent, certo
in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum
recepisse.
Quibus cum a
cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam
Atheniensis scire, quae recta essent, sed facere nolle.
Multa in nostro
collegio praeclara, sed hoc de quo agimus in primis, quod, ut quisque aetate
antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus,
sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae
sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus
qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati
histriones in extremo actu corruisse.
Aut sunt morosi
et anxii et iracundi et difficiles senes. Si
quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas
tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem
iustae, sed quae probari posse videatur; contemni se putant, despici, inludi;
praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia
dulciora fiunt et moribus bonis et artibus; idque cum in vita, tum in scaena
intellegi potest ex eis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero
diritas, in altero comitas! Sic se res habet; ut enim non omne vinum, sic non
omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam,
sicut alia, modicam, acerbitatem nullo modo.
Avaritia vero senilis quid sibi velit, non
intellego; potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo
plus viatici quaerere?
|