Quarta restat causa, quae maxime angere atque
sollicitam habere nostram aetatem videtur, adpropinquatio mortis, quae certe a
senectute non potest esse longe. O miserum senem qui mortem contemnendam esse
in tam longa aetate non viderit! quae aut plane neglegenda est, si omnino
exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus
aeternus; atqui tertium certe nihil inveniri potest.
Quid igitur
timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus sum? Quamquam
quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum
esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis
habet; facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius
curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et
prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est; qui si
nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem
impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum
adulescentia esse commune?
Sensi ego in
optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio,
mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod
sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius quam
incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem
habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id, quod ille
sperat, hic consecutus est; ille vult diu vivere, hic diu vixit.
Quamquam, O di boni! quid est in hominis
natura diu? Da enim summum tempus, exspectemus Tartessiorum regis aetatem (fuit
enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnavit
annos, centum viginti vixit) -- sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur
in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit,
effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis; horae
quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam
revertitur, nec quid sequatur sciri potest; quod cuique temporis ad vivendum
datur, eo debet esse contentus.
Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda
fabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque
ad Plaudite veniendum est. Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene
honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam
agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque
venisse. Ver enim tamquam adulescentiam significat ostenditque fructus futuros,
reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi,
ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem quae secundum naturam fiunt
sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori?
Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaque
adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis
opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte nulla adhibita vi consumptus
ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur,
si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus
maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam,
quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse
venturus.
|