Senectutis autem nullus est certus terminus,
recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit [mortemque
contemnere]; ex quo fit, ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et
fortior. Hoc illud est quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi
quaerenti, qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse
dicitur: Senectute. Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque
sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut
aedificium idem destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime
quae conglutinavit natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre,
inveterata facile divellitur. Ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide
adpetendum senibus nec sine causa deserendum sit; vetatque Pythagoras iniussu
imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere.
Solonis quidem sapientis est elogium, quo se
negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. Volt, credo, se
esse carum suis; sed haud scio an melius Ennius:
Nemo me lacrumis decoret neque funera fletu faxit.
Non censet lugendam esse mortem, quam
immortalitas consequatur.
Iam sensus moriendi aliquis esse potest,
isque ad exiguum tempus, praesertim seni; post mortem quidem sensus aut optandus
aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse mortem ut
neglegamus, sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est,
et incertum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui
poterit animo consistere?
De qua non ita
longa disputatione opus esse videtur, cum recorder non L. Brutum, qui in
liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem
cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus,
ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel
corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit
conlegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum
ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed
legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas
alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur
adulescentes, et ei quidem non solum indocti, sed etiam rustici, contemnunt, id
docti senes extimescent?
Omnino, ut mihi
quidem videtur, studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt
pueritiae studia certa; num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis
adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas quae media dicitur? Sunt
etiam eius aetatis; ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt extrema quaedam
studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sic occidunt
etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis adfert.
|