Non enim video
cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi
melius videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, P. Scipio, tuque,
C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror, et eam quidem
vitam, quae est sola vita nominanda. Nam, dum sumus inclusi in his compagibus
corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur; est enim
animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram,
locum divinae naturae aeternitatique contrarium. Sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut
essent, qui terras tuerentur, quique caelestium ordinem contemplantes
imitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio
impulit, ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et
auctoritas.
Audiebam Pythagoram Pythagoreosque, incolas
paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam,
dubitasse, quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus.
Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrates supremo vitae die de
immortalitate aminorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo
Apollinis iudicatus. Quid multa? Sic persuasi mihi, sic sentio, cum tanta
celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot
artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas
contineat, esse mortalem, cumque semper agitetur animus nec principium motus
habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam
se ipse sit relicturus; et, cum simplex animi esset natura, neque haberet in se
quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi; quod si non
posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scire pleraque ante
quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res
innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed
reminisci et recordari. Haec Platonis fere.
|