Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior
haec dicit: Nolite arbitrari, O mihi carissimi filii, me, cum a vobis
discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum
videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam
intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum videbitis.
Nec vero clarorum virorum post mortem honores
permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui
teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos, dum in corporibus
essent mortalibus, vivere, cum excessissent ex eis, emori, nec vero tum animum
esse insipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione
corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque
etiam cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo
quaeque discedat; abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt, animus autem solus
nec cum adest nec cum discedit, apparet. Iam vero videtis nihil esse morti tam
simile quam somnum.
Atqui dormientium animi maxime declarant
divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt.
Ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis
relaxaverint. Qua re, si haec ita sunt, sic me colitote, inquit, ut deum; sin
una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc
omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque
servabitis.
Cyrus quidem
haec moriens; nos, si placet, nostra videamus.
|