Nemo umquam
mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos, Paulum et
Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantis viros quos
enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam
pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se ipsos pertinere. Anne
censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos
nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si eisdem finibus gloriam
meam, quibus vitam, essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset otiosam et
quietam aetatem sine ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo
animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset
e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi
inmortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad inmortalitatem et
gloriam niteretur.
Quid, quod
sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo,
nonne vobis videtur is animus qui plus cernat et longius, videre se ad meliora
proficisci, ille autem cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor
studio patres vestros, quos colui et dilexi videndi, neque vero eos solos
convenire aveo quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et
ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit,
nec tamquam Peliam recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur, ut ex hac aetate
repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso
spatio ad carceres a calce revocari.
Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris?
Sed habeat sane, habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim
mihi deplorare vitam, quod multi, et ei docti, saepe fecerunt, neque me vixisse
paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, ut ex vita ita
discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo. Commorandi enim natura
devorsorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum in illud divinum
animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et conluvione
discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum
etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate
praestantior; cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum,
animus vero, non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo
mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus
sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non
longinquum inter nos digressum et discessum fore.
His mihi rebus,
Scipio (id enim te cum Laelio admirari solere dixisti), levis est senectus, nec
solum non molesta sed etiam iucunda. Quod si in hoc erro, qui animos hominum
inmortalis esse credam, libenter erro; nec mihi hunc errorem, quo delector, dum
vivo, extorqueri volo; sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil
sentiam, non vereor, ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus inmortales futuri, tamen exstingui
homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic vivendi
modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius
defatigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate.
Haec habui, de
senectute quae dicerem, ad quam utinam perveniatis, ut ea, quae ex me audistis,
re experti probare possitis.
|