Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Corpus Tibullianum IntraText CT - Text |
'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,
Ne capiti soles, ne noceantque
nives:
Quae tua formosos cepit sollertia? certe
Non tibi barba nitet, non tibi
culta coma est,
Nudus et hibernae producis frigora
brumae, 5
Nudus et aestivi tempora sicca
Canis.'
Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles
Armatus curva sic mihi falce deus:
'O fuge te tenerae puerorum credere turbae,
Nam causam iusti semper amoris
habent. 10
Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis,
Hic placidam niveo pectore pellit
aquam,
Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi
Virgineus teneras stat pudor ante
genas.
Sed ne te capiant, primo si forte
negabit, 15
Taedia: paulatim sub iuga colla
dabit.
Longa dies homini docuit parere leones,
Longa dies molli saxa peredit
aqua;
Annus in apricis maturat collibus uvas,
Annus agit certa lucida signa
vice. 20
Nec iurare time: Veneris periuria venti
Inrita per terras et freta summa
ferunt.
Gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere,
Iurasset cupide quicquid ineptus
amor,
Perque suas inpune sinit Dictynna
sagittas 25
Adfirmes crines perque Minerva
suos.
At si tardus eris, errabis: transiet aetas.
Quam cito non segnis stat
remeatque dies,
Quam cito purpureos deperdit terra colores,
Quam cito formosas populus alta
comas! 30
Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae,
Qui prior Eleo est carcere missus
equos!
Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas,
Maerentem stultos praeteriisse
dies.
Crudeles divi! serpens novus exuit
annos, 35
Formae non ullam fata dedere
moram.
Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas,
Nam decet intonsus crinis utrumque
deum.
Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,
Cedas: obsequio plurima vincet
amor. 40
Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur
Et Canis arenti torreat arva siti,
Quamvis praetexens picta ferrugine caelum
Venturam anticipet imbrifer arcus
aquam.
Vel si caeruleas puppi volet ire per
undas, 45
Ipse levem remo per freta pelle
ratem.
Nec te paeniteat duros subiisse labores
Aut opera insuetas adteruisse
manus,
Nec, velit insidiis altas si claudere valles,
Dum placeas, umeri retia ferre
negent. 50
Si volet arma, levi temptabis ludere dextra:
Saepe dabis nudum, vincat ut ille,
latus.
Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit
Oscula: pugnabit, sed tamen apta
dabit.
Rapta dabit primo, post adferet ipse
roganti, 55
Post etiam collo se inplicuisse
velit.
Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:
Iam tener adsuevit munera velle
puer.
At tu, qui venerem docuisti vendere primus,
Quisquis es, infelix urgeat ossa
lapis. 60
Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,
Aurea nec superent munera
Pieridas.
Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,
Ex umero Pelopis non nituisset
ebur.
Quem referent Musae, vivet, dum robora
tellus, 65
Dum caelum stellas, dum vehet
amnis aquas.
At qui non audit Musas, qui vendit amorem,
Idaeae currus ille sequatur Opis
Et tercentenas erroribus expleat urbes
Et secet ad Phrygios vilia membra
modos. 70
Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelis
Supplicibus, miseris fletibus illa
favet.'
Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore,
Sed Titium coniunx haec meminisse
vetat.
Pareat ille suae; vos me celebrate
magistrum, 75
Quos male habet multa callidus
arte puer.
Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes
Consultent: cunctis ianua nostra
patet.
Tempus erit,
cum me Veneris praecepta ferentem
Deducat iuvenum sedula turba
senem. 80
Heu heu quam Marathus lento me torquet amore!
Deficiunt artes,
deficiuntque doli.
Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,
Cum mea ridebunt vana magisteria.