Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Corpus Tibullianum IntraText CT - Text |
Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus,
Post tamen es misero tristis et
asper, Amor.
Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est
Insidias homini conposuisse deum?
Nam mihi tenduntur casses: iam Delia
furtim 5
Nescio quem tacita callida nocte
fovet.
Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est:
Sic etiam de me pernegat usque
viro.
Ipse miser docui, quo posset ludere pacto
Custodes: heu heu nunc premor arte
mea, 10
Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret,
Cardine nunc tacito vertere posse
fores.
Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret,
Quem facit inpresso mutua dente
venus.
At tu, fallacis coniunx incaute
puellae, 15
Me quoque servato, peccet ut illa
nihil.
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,
Neve cubet laxo pectus aperta
sinu,
Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem
Ne trahat et mensae ducat in orbe
notas. 20
Exibit quam saepe, time, seu visere dicet
Sacra Bonae maribus non adeunda
Deae.
At mihi si credas, illam sequar unus ad aras;
Tunc mihi non oculis sit timuisse
meis.
Saepe, velut gemmas eius signumque
probarem, 25
Per causam memini me tetigisse
manum;
Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam
Sobria subposita pocula victor
aqua.
Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti,
Iussit Amor: contra quis ferat
arma deos? 30
Ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit,
Instabat tota cui tua nocte canis.
Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis
Servare, frustra clavis inest
foribus.
Te tenet, absentes alios suspirat
amores 35
Et simulat subito condoluisse
caput.
At mihi servandam credas: non saeva recuso
Verbera, detrecto non ego vincla
pedum.
Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos,
Et fluit effuso cui toga laxa
sinu, 40
Quisquis et occurret, ne possit crimen habere,
Stet procul aut alia ~stet procul~
ante via.
Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos
Est mihi divino vaticinata sono.
Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec
acrem 45
Flammam, non amens verbera torta
timet;
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos
Sanguineque effuso spargit inulta
deam,
Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus,
Et canit eventus, quos dea magna
monet: 50
'Parcite, quam custodit Amor, violare puellam,
Ne pigeat magno post didicisse
malo.
Adtigerit, labentur opes, ut volnere nostro
Sanguis, ut hic ventis
diripiturque cinis.'
Et tibi nescio quas dixit, mea Delia,
poenas; 55
Si tamen admittas, sit precor illa
levis.
Non ego te propter parco tibi, sed tua mater
Me movet atque iras aurea vincit
anus.
Haec mihi te adducit tenebris multoque timore
Coniungit nostras clam taciturna
manus, 60
Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque
Cognoscit strepitus me veniente
pedum.
Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,
Sit modo fas, annos contribuisse
velim.
Te semper natamque tuam te propter
amabo: 65
Quicquid agit, sanguis est tamen
illa tuos.
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos
Impediat crines nec stola longa
pedes.
Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
Possim ego, quin oculos adpetat
illa
meos, 70
Et siquid peccasse putet, ducarque capillis
Inmerito pronas proripiarque vias.
Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste
Si furor, optarim non habuisse
manus;
Nec saevo sis casta metu, sed mente
fideli, 75
Mutuus absenti te mihi servet
amor.
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta
Ducit inops tremula stamina torta
manu
Firmaque conductis adnectit licia telis
Tractaque de niveo vellere ducta
putat. 80
Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae
Conmemorant merito tot mala ferre
senem,
Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo
Spectat et, infidis quam sit
acerba, monet.
Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia,
amoris 85
Exemplum cana simus uterque coma.