Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Corpus Tibullianum IntraText CT - Text |
Quis fuit,
horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus
ille fuit!
Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
Tum brevior dirae mortis aperta
via est.
An nihil ille miser meruit, nos ad mala
nostra 5
Vertimus, in saevas quod dedit
ille feras?
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
Faginus adstabat cum scyphus ante
dapes.
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus sparsas dux gregis inter
oves. 10
Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
Arma nec audissem corde micante
tubam;
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
Haesura in nostro tela gerit
latere.
Sed patrii servate Lares: aluistis et
idem, 15
Cursarem vestros cum tener ante
pedes.
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
Sic veteris sedes incoluistis avi.
Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu
Stabat in exigua ligneus aede
deus. 20
Hic placatus erat, seu quis libaverat uva,
Seu dederat sanctae spicea serta
comae,
Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat
Postque comes purum filia parva
favum.
At nobis aerata, Lares, depellite
tela, 25
*
* * 25a
*
* * 25b
Hostiaque e plena rustica
porcus hara.
Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra
Vincta geram, myrto vinctus et
ipse caput.
Sic placeam vobis: alius sit fortis in armis
Sternat et adversos Marte favente
duces, 30
Ut mihi potanti possit sua dicere facta
Miles et in mensa pingere castra
mero.
Quis furor est atram bellis accersere mortem?
Inminet et tacito clam venit illa
pede.
Non seges est infra, non vinea culta, sed
audax 35
Cerberus et Stygiae navita turpis
aquae;
Illic percussisque genis ustoque capillo
Errat ad obscuros pallida turba
lacus.
Quam potius laudandus hic est, quem prole parata
Occupat in parva pigra senecta
casa. 40
Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,
Et calidam fesso conparat uxor
aquam.
Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre
senem.
Interea pax arva colat. pax candida
primum 45
Duxit araturos sub iuga curva
boves,
Pax aluit vites et sucos condidit uvae,
Funderet ut nato testa paterna
merum,
Pace bidens vomerque nitent—at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma
situs— 50
Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,
Uxorem plaustro progeniemque
domum.
Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos
Femina perfractas conqueriturque
fores.
Flet teneras subtusa genas, sed victor et
ipse 55
Flet sibi dementes tam valuisse
manus.
At lascivus Amor rixae mala verba ministrat,
Inter et iratum lentus utrumque
sedet.
A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam
Verberat: e caelo deripit ille
deos. 60
Sit satis e membris tenuem rescindere vestem,
Sit satis ornatus dissoluisse
comae,
Sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus,
Quo tenera irato flere puella
potest.
Sed manibus qui saevus erit, scutumque
sudemque 65
Is gerat et miti sit procul a
Venere.
At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto,
Perfluat et pmis candidus ante
sinus.