Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
AA.VV. Corpus Tibullianum IntraText CT - Text |
LIBER TERTIVS LYGDAMI ALIORVMQUE ELEGIAE
I
Martis Romani festae uenere kalendae
- exoriens nostris hic fuit annus auis -
et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque uias urbis munera perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur
honore 5
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
gaudeat, ut digna est, uersibus illa
meis.
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,
pumex et canas tondeat ante
comas, 10
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.
Per uos, auctores huius mihi carminis,
oro 15
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
an minor, an toto pectore
deciderim. 20
Sed primum meritam larga donate salute
atque haec submisso dicite uerba sono:
"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
mittit et accipias munera parua rogat,
teque suis iurat caram magis esse
medullis, 25
siue sibi coniunx siue futura soror;
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
auferet extincto pallida Ditis
aqua."