Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Corpus Tibullianum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV

Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:
    iam mihi, libertas illa paterna, uale.
seruitium sed triste datur, teneorque catenis,
    et numquam misero uincla remittit Amor,
et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.
    uror, io, remoue, saeua puella, faces.
o ego ne possim tales sentire dolores,
    quam mallem in gelidis montibus esse lapis,
stare uel insanis cautes obnoxia uentis,
    naufraga quam uasti tunderet unda maris!
nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:
    omnia nam tristi tempora felle madent.
nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:
    illa caua pretium flagitat usque manu.
ite procul, Musae, si non prodestis amanti:
    non ego uos, ut sint bella canenda, colo,
nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem
    compleuit, uersis Luna recurrit equis.
ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
    ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
    ne iaceam clausam flebilis ante domum:
aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
    sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
illa malum facinus suadet dominamque rapacem
    dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
    et niueam Tyrio murice tingit ouem.
addit auaritiae causas et Coa puellis
    uestis et e Rubro lucida concha mari.
haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
    et coepit custos liminis esse canis.
sed pretium si grande feras, custodia uicta est
    nec prohibent claues et canis ipse tacet.
heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,
    quale bonum multis attulit ille malis!
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
    fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
    eripiant partas uentus et ignis opes:
quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
    nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
    nec qui det maestas munus in exsequias.
at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
    uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
    annua constructo serta dabit tumulo
et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas,
    terraque securae sit super ossa leuis.'
uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
    illius est nobis lege colendus amor.
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
    ite sub imperium sub titulumque, Lares.
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,
    quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
    hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,
    mille alias herbas misceat illa, bibam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License