LIBER SECUNDUS
I
1 Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re
possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae,
nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus;
quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus ut
maxime potuimus ad philosophiae studium eo libro qui est inscriptus Hortensius,
et, quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans
arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. 2
Cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum,
perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et quid
contra quemque philosophum diceretur intellegi posset. Totidem, subsecuti libri
Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt.
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de
aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus,
quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat: docet
enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 3
Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in quibus omnis
eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset cumulateque perfecta, de
divinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in animo, de
fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic quaestioni. Atque
his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, cum
gubernacula rei publicae tenebamus: magnus locus philosophiaeque proprius a
Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus
uberrime. Nam quid ego de
Consolatione dicam? quae mihi idem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item
multum illam profuturam Puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad
nostrum Atticum de senectute misimus; in primisque quoniam philosophia vir
bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero ponendus est.
4 Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes
viri cum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta
coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eundem librorum numerum reverendi
videntur: ita tres erunt de oratore, quartus Brutus, quintus Orator.
II Adhuc
haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, ut, nisi quae causa
gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis
litteris inlustratus pateret. Quod enim munus rei publicae adferre maius
meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem, his praesertim moribus
atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda ac
coÎrcenda sit? 5 Nec vero id effici posse confido,
quod ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia
convertant. Pauci utinam! quorum tamen in re publica late patere poterit
industria. Equidem ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate
provecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi
studium vehementius in dies incitatur; quos quidem plures quam rebar esse
cognovi. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de
philosophia litteris non egeant; 6 quod adsequar
profecto, si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae
philosophiae causam attulit casus gravis civitatis, cum in armis civilibus nec
tueri meo more rem publicam nec nihil agere poteram, nec quid potius, quod
quidem me dignum esset, agerem reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam mei cives,
vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica,
neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi quasi homini
aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum
alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque
didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerum publicarum, ut eae tum a
principibus tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. 7
Quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec
studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et
prodessemus civibus nostris qua re cumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus,
contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam
putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera
rei publicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda; tantum huic
studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio et munere. Sed haec
alias pluribus; nunc ad institutam disputationem revertamur.
III
8 Nam cum de divinatione Quintus frater ea
disseruisset quae superiore libro scripta sunt, satisque ambulatum videretur,
tum in bibliotheca quae in Lycio est adsedimus. Atque ego: "Adcurate tu
quidem", inquam, "Quinte, et stoice Stoicorum sententiam defendisti,
quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem
claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea quae sunt a te dicta, sed
ita nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et mihi ipse
diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem, ego ipse divinarem, qui
esse divinationem nego. 9
Etenim me movet illud quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam
rerum divinatio esset. Earumne, quae sensibus perciperentur? At eas quidem
cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus
est, quod previsione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus?
Aut num nescio qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit,
possit, quae alba sint, quae nigra dicere, aut, si surdus sit, varietates vocum
aut modos noscere? Ad nullam igitur earum rerum quae sensu accipiuntur
divinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus quae arte tractantur
divinatione opus est. Etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos
solemus adducere; nec vero qui fidibus aut tibiis uti volunt ab haruspicibus
accipiunt earum tractationem, sed a musicis. 10 Eadem
in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num censes eos, qui divinare dicuntur,
posse rispondere, sol maiorne quam terra sit an tantus quantus videatur,
lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque
stellae, quae errare dicuntur? Nec haec qui divini habentur profitentur se esse
dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa
sint: sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum.
IV De illis
vero rebus quae in philosophia versantur, num quid est quod quisquam divinorum
aut rispondere soleat aut consuli quid bonum sit, quid malum, quid neutrum?
Sunt enim haec propria philosophorum. 11 Quid? de
officio num quis haruspicem consulit quem ad modum sit cum parentibus, cum
fratribus, cum amicis vivendum, quem ad modum utendum pecunia, quem ad modum
honorË, quem ad modum imperio? Ad sapientes haec, non ad divinos referri
solent. Quid? quae a dialecticis aut physicis tractantur, num quid eorum
divinari potest, unusne mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus
nascuntur omnia? Physicorum est ista prudente. Quomodo autem
"mentientem", quem yeudo/menon vocant, dissolvas aut quem ad modum soriti resistas (quem, si
necesse sit, Latino verbo liceat "acervalem" appellare; sed nihil
opus est: ut enim ipsa "philosophia" et multa verba Graecorum, sic
"sorites, satis Latino sermone tritus est), ergo haec quoque dialectici
dicent, non divini. Quid? cum quaeritur qui sit optimus rei publicae status,
quae leges, qui mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria
arcessentur an principes statuent et delecti viri periti rerum civilium?
12 Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus
sunt, una divinatio est nec earum quae artibus continentur, nec earum, quae in
philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum
sit nihil prorsus intellego. Nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia
danda est in qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit,
nec locus nec materia invenitur, cui divinationem praeficere possimus.
V Vide
igitur, ne nulla sit divinatio. Est quidam Graecus vulgaris in hanc sententiam
versus:
"Bene qui coniciet, vatem bunc perhibebo optumum."
Num igitur aut, quae tempestas
impendeat, vates melius coniciet quam gubernator, aut morbi naturam acutius
quam medicus, aut belli administrationem prudentius quam imperator coniectura
adsequetur?
13 Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis
coniecturis quae haberent artem atque prudentiam, et ab iis rebus quae sensibus
aut artificiis perciperentur, abducere divinationem eamque ita definire:
divinationem esse earum rerum praedictionem et praesensionem quae essent
fortuitae. Primum eodem revolveris: nam et medici et gubernatoris
et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut
augur aut vates quis aut somnians melius coniecerit aut e morbo evasurum
aegrotum aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus, quam
gubernator, quam imperator? 14
Atqui ne illa quidem divinantis esse dicebas, ventos aut imbres impendentes
quibusdam praesentire signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te
pronuntiata sunt) etsi haec ipsa fortuita sunt: plerumque enim, non semper
eveniunt. Quae est igitur aut ubi versatur fortuitarum rerum praesensio, quam
divinationem vocas? Quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut
coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas, sed peritis. Ita
relinquitur ut ea fortuita divinari possint quae nulla nec arte nec sapientia
provideri possunt: ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter consul fuit, multis
annis ante dixisset naufragio esse periturum, divinasset profecto: nulla enim
arte alia id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo rerum, quae in fortuna positae
sunt, praesensio divinatio est.
VI
15 Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent
rationis quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid est enim aliud fors,
quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic
evenit, ut vel aliter cadere atque evenire potue rit? Quomodo ergo id quod
temere fit, caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici
potest? 16 Medicus morbum ingravescentem ratione
providet, insidias imperatori tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe
falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola, cum florem
oleae videt, bacam quoque se visurum putat, non sine ratione ille quidem, sed
non numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii qui nihil sine aliqua probabili
coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum qui
extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt?
Nondum dico quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus
aquilae, stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis
dicam suo loco; nunc de universis. 17 Qui potest
provideri quicquam futurum esse quod neque causam habet ullam neque notam cur
futurum sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in multos annos ab
iis qui siderum motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim quae naturae
necessitas perfectura est. Vident ex constantissimo motu lunae quando illa e
regione solis +facta+ incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam
obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli
nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stelliarum
quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui
occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam rationem sequantur vides.
VII
18 Qui thesaurum inventum aut hereditatem venturam
dicunt, quid sequuntur? Aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi haec
eaque quae sunt eiusdem generis habent aliquam talem necessitatem, quid est
tandem quod casu fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium
rationi et constantiae quam fortuna, ut mihi ne in deum quidem cadere videatur
ut sciat quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud eveniet;
sin certe eveniet, nulla fortuna est; est autem fortuna; rerum igitur
fortuitarum nulla praesensio est. 19 Aut si negas esse
fortunam, et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate
definita dicis esse fataliter, muta definitionem divinationis, quam dicebas
praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil
accidere, nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit esse
futurum rato tempore, quae potest esse fortuna? Qua sublata qui locus est
divinationi, quae a te fortuitarum rerum est dicta praesensio? Quamquam dicebas
omnia, quae fierent futurave essent, fato contineri. Anile sane et plenum
superstitionis fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa
dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse est.
VIII
20 Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest? Quod
enim is qui divinat praedicit, id vero futurum est, ut ne illud quidem sciam
quale sit, quod Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila revocavit;
qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte
corruit; ruina igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat, effugisset
nec, si non fuerat, in eum casum incidisset. Quid ergo adiuvat divinatio, aut
quid est quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum
fuit classes populi Romani bello Punico primo alteram naufragio, alteram a
Poenis depressam interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L.
Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent. Sin, cum auspiciis
obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato;
vultis autem omnia fato; nulla igitur est divinatio. 21
Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum
Trasumennum interire num id vitari potuit, si Flaminius consul iis signis
iisque auspiciis quibus pugnare prohibebatur paruisset? [Certe potuit.] Aut
igitur non fato interiit exercitus (mutari enim fata non possunt) aut, si fato
(quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi obtemperasset auspiciis, idem
eventurum fuisset. Ubi est igitur ista divinatio Stoicorum? Quae, si fato omnia
fiunt, nihil nos admonere potest ut cautiores simus; quoquo enim modo nos
gesserimus, fiet tamen illud quod futurum est; sin autem id potest flecti,
nullum est fatum; ita ne divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est;
nihil autem est pro certo futurum, quod potest aliqua procuratione accidere ne
fiat.
IX
22 Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis
futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adulescentia
scisset quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora
videamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in
Consolatione conlegimus. Quid igitur? Ut omittamus superiores, Marcone Crasso
putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, scire sibi
interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et
dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus,
tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in
solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea
consecutura, quae sine lacrimis non possumus dicere? 23
Quid vero Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu quem maiore ex
parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius Pompei sirnulacrum, tot
centurionibus suis inspectantibus, a nobilissumis civibus, partim etiam a se
omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo
amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam
acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam
scientia. 24 Nam illud quidem dici, praesertim a
Stoicis, nullo modo potest: "Non isset ad arma Pompeius, non transisset
Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile Caesar." Non igitur
fatalis exitus habuerunt. Vultis autem evenire omnia fato: nihil ergo illis
profuisset divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidissent;
quid enim posset iis esse laetum exitus suos cogitantibus? Ita, quoquo sese
verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, quod
eventurum est, vel hoc vel illo modo potest evenire, fortuna valet plurimum;
quae autem fortuita sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est quid
quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuvent haruspices,
cum res tristissumas portendi dixerunt,
X
25 addunt ad extremum omnia levius casura rebus
divinis procuratisi Si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re divina
potest. Hoc sentit Homerus, cum querentem Iovem inducit, quod Sarpedonem filium
a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem
significat Graecus ille in eam sententiam versus:
"quod fore
paratum est, id summum exsuperat Iovem."
Totum omnino fatum etiam Atellanio versu
iure mihi esse inrisum videtur; sed in rebus tam severis non est iocandi locus.
Concludatur igitur ratio: si enim provideri nihil potest futurum esse eorum
quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; sin autem
idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla
est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas.
26 Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima
orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque si possimus cornua
commovere disputationis tuae.
XI Duo enim
genera divinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum naturale;
artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna;
naturale, quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde
omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa
divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulgoribus
ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus
uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.
27 Illud autem naturale aut concitatione mentis edi et
quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri.
Duxisti autem divinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. Sed
tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica
copia. De quo primum hoc libet dicere: hoc ego philosophi non esse arbitror,
testibus uti qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt; argumentis
et rationibus oportet quare quidque ita sit docere, non eventis, iis praesertim
quibus mihi liceat non credere.
XII
28 Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae
causa communisque religionis colendam censeo - sed soli sumus; licet verum
exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti -, inspiciamus,
si placet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari
dicuntur extis, cognita esse ab haruspicibus observatione diuturna? Quam
diuturna ista fuit? Aut quam longinquo tempore observari potuit? Aut quo modo
est contata inter ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod
fissum periculum, quod commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices
Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non
potuit, ne fingi quidem potest; alios enim alio more videmus exta interpretari,
nec esse unam omnium disciplinam. 29 Et certe si est
in extis aliqua vis quae declaret futura, necesse est eam aut cum rerum natura
esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum vique divina. Cum
rerum natura, tanta tamque praeclara, in omnes partes motusque diffusa, quid
habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim qui vel argutissima
haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet
naturale, quod declarare possit quid futurum sit?
XIII
30 Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus,
quo genere nihil adrogantius:
"quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur
plagas".
Verum is tamen habitu extorum et colore
declarari censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum, quas terra procreet,
vel ubertatem vel tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis
significari putat. 0 mortalem beatum, cui certo scio ludum
numquam defuisse! Huncine hominem tantis delectatum esse nugis, ut non videret
tum futurum id veri simile, si omnium pecudum exta eodem temporem eundem
habitum se coloremque converterent? Sed si eadem hora aliae pecudis iecur
nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est quod declarari
possit habitu extorum et colore? 31 An hoc eiusdem
modi est quale Pherecydeum illud quod est a te dictum, qui, cum aquam ex puteo
vidisset haustam, terrae motum dixit futurum? Parum, credo, impudenter, quod,
cum factus est motus, dicere audent quae vis id effecerit; etiamne futurum esse
aquae iugis colore praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed
credere omnia vide ne non sit necesse. 32 Verum sint
sane ista Democritea vera; quando ea nos extis exquirimus? Aut
quando aliquid eius modi ab haruspice inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum
hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et vitale tractant; caput
iecoris ex omni parte diligentissume considerant; si vero id non est inventum,
nihil putant accidere potuisse tristius.
XIV
33 Haec observari certe non potuerunt, ut supra docui.
Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum;
cum rerum autem natura quam cognationem habent? Quae ut uno consensu iuncta sit
et continens (quod video placuisse physicis, eisque maxume, qui omne, quod
esset, unum esse dixerunt), quid habere mundus potest cum thesauri inventione
coniunctum? Si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit
natura, primum exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum
continetur. Nonne pudet physicos haec dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura
rerum contagio, quam esse concedo (multa enim Stoici conligunt; nam et
musculorum iecuscula bruma dicunt augeri, et puleium aridum florescere brumali
ipso die et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis
inclusa sint, in contrarias partis se vertere; iam nervos in fidibus aliis
pulsis resonare alios, ostreisque et conchylus omnibus contingere ut cum luna pariter
crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul
senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur;
34 quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam,
quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur? Sescenta licet eiusdem modi
proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat) - demus hoc: nihil
enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in
iecore, lucrum ostenditur? Qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque
consensu, quam sumpa/qeian Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum
lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura?
XV Concedam
hoc ipsum, si vis, etsi magnam iacturam causae fecero, si ullam esse
convenientiam naturae cum extis concessero. 35 Sed
tamen eo concesso qui evenit, ut is qui impetrire velit convenientem hostiam
rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non rebar posse dissolvi. At quam festive
dissolvitur! Pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed
Chrysippi, Antipatri, Posidoni, qui idem istuc quidem dicunt quod est dictum a
te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae
toto confusa mundo sit. Illud vero multo etiam melius, quod et a te usurpatum
est et dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum
mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit; deorum enim numini parere omnia.
36 Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem
existimant. An censes eundem vitulum si alius delegerit, sine capite iecur
inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio capitis aut accessio subitone
fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? Non perspicitis
aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum
enim tristissuma exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse dirius,
proxuma hostia litatur saepe pulcherrume. Ubi igitur illae minae superiorum
extorum? Aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio?
XVI Sed
adfers in tauri opimi extis immolante Caesare, cor non fuisse; id quia non
potuerit accidere, ut sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum
interisse cor, cum immolaretur. 37 Qui fit, ut alterum
intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor
subito non potuisse nescio quo avolare? Ego enim possum vel nescire quae vis
sit cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo morbo bovis exile et
exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare
putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione
interisse? An quod adspexerit vestitu purpureo excordem Caesarem,
ipse corde privatus est? Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella
defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam
pervertitis. Caput est in iecore, cor in extis: iam abscedet, simul ac molam et
vinum insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet. Non ergo omnium interitus atque ortus
natura conficiet, et erit aliquid quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum
subito occidat. Quis hoc physicus dixit umquam? Haruspices dicunt; his
igitur quam physicis credendum potius existumas?
XVII
38 Quid? Cum pluribus deis immolatur, qui tandem
evenit ut litetur aliis, aliis non litetur? Quae autem inconstantia deorum est,
ut primis minentur extis, bene promittant secundis? Aut tanta inter eos
dissensio, saepe etiam inter proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non
bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito hostiae adducantur, talia
cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia? "At enim id
ipsum habet aliquid divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sortibus,
quae cui ducatur." Mox de sortibus; quamquam tu quidem non hostiarum
causam confirmas sortium similitudine, sed infirmas sortis conlatione
hostiarum. 39 An, cum in Aequimaelium misimus qui
adferat agnum quem immolemus, is mihi agnus adfertur qui habet exta rebus
accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo quoque esse dicis
quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos
nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras quam ista
derideant. 40 Et quidem illi faciliius facere possunt:
deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et
habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter metum
ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere
membrorum. Ergo hic, circumitione quadam deos tollens, recte non dubitat
divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constata item Stoici. Illius enim
deus, nihil habens nec sui nec alieni negoti, non potest hominibus divinationem
impertire; vester autem deus potest non impertire, ut nihilo minus mundum regat
et hominibus consulat. 41 Cur igitur
vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim cum magis properant, concludere
solent: "si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo
divinatio." Multo est probabilius: "non est autem divinatio; non sunt
ergo di." Vide quam temere committant ut, si nulla sit divinatio, nulli
sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est.
XVIII
42 Atque hac extispicum divinatione sublata omnis
haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet autem in
fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque
adhibetur. Quid est igitur quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim
partes diviserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos babemus,
duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent fulmen qua ex parte
venisset. Primum id quid interest, deinde quid significai? Nonne perspicuum est
ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent,
credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris
commentariis scriptum habemus: "Iove tonante Augurante comitia populi
habere nefas." 43 Hoc fortasse rei publicae causa
constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt. Itaque
comitiorum solum vitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optumum auspicium
habemus si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco; nunc de fulgoribus.
XIX Quid
igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus
incertis? Non enim te puto esse eum qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in
Aetna putes; 44 nam esset mirabile, quo modo id
Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec vero fulminibus homines quid
aut faciendum esset aut cavendum moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus
terrae qui frigidi sint cum fluere coeperint ventos esse; cum autem se in nubem
induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque
disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua
exsistere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse
fulmen. Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo raro tempore videmus
effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, si ista
Iuppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! 45
Quid enim proficit cum in medium mare fulmen iecit? Quid cum in altissimos
montis, quod plerumque fit? Quid cum in desertas solitudines? Quid
cum in earum gentium oras, in quibus haec ne observantur quidem?
XX
"At inventum est caput in Tiberi." Quasi ego artem aliquam istorum esse negem! Divinationem
nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet,
unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet.
Sed urges me meis versibus:
"nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis."
Tum statua Nattae, tum simulacra deorum
Romulusque et Remus cum attrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his
rebus haruspicum exstiterunt responsa verissuma. 46
Mirabile autem illud, quod, eo ipso tempore quo fieret indicium coniurationis
in senatu, signum Iovis biennio post quam erat locatum in Capitolio
conlocabatur. "Tu igitur animum induces - sic enim mecum agebas - causam
istam et contra facta tua et contra scripta difendere?" Frater es; eo
vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? Resne quae talis est an ego qui verum
explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae
peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut
premerere, cum ex te causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa verba
fecisti: te, cum res videres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non
cur fieret, ad rem pertinere; quasi ego aut fieri concederem aut esset
philosophi causam, cur quidque fieret, non quaerere! 47
Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum,
scammoniam aristolochiaeque radicem, quarum causam ignorares, vini et effectum
videres.
XXI
Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et BoÎthus
Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius; et, si causae non
reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique potuerunt.
Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac
vetustum? "Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur
periculum." Hoc tam callide Iuppiter cogitavit! 'Romulus lactens fulmine ictus, urbi igitur
periculum ostenditur, ei quam ille condidit.' Quam scite per notas nos
certiores facit Iuppiter! "At eodem tempore signum Iovis conlocabatur quo
coniuratio indicabatur." Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam
casu arbitrari; et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato
conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis
immortalibus ad istam horam reservatus est! 48 Non equidem plane despero ista esse
vera, sed nescio et discere a te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic
evenire ut praedicta essent a divinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium
iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non
posse casu consistere. Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas
enim similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia
permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id
evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita!
Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a
Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum
intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse. 49
Potest igitur tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum exstitisse. Sed
sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animadvertisti leonis formam aut
hippocentauri? Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus imitari.
XXII
Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut
tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia
non saepe fit; sed si fieri non potuisset, facta non esset. Atque hoc contra
omnia ostenta valeat: numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin
potuerit, non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re nova mirationem
facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui mulam
peperisse miratur, is quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum
animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro videt non miratur, etiamsi cur fiat
nescit; quod ante non vidit, id si evenit ostentum esse censet. Utrum igitur
cum concepit mula an cum peperit, ostentum est? 50
Conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius.
XXIII Sed
quid plura? Ortum videamus haruspicinae; sic facillume quid habeat auctoritatis
iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et
sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus esse qui
arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur
visus, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque
maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi
tempore in eum locum Etruriam convenisse. Tum illum plura locutum multis
audientibus, qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint. Omnem autem
orationem fuisse eam qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea
crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec
accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem habent disciplinae.
51 Num ergo opus est ad haec refellenda
Carneade? Num Epicuro? Estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse,
deum dicam an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut
patefactus aratro lucem adspiceret? Quid? Idem nonne poterat deus hominibus
disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam
modo potuit terra oppressus vivere? Unde porro illa potuit, quae docebat alios,
ipse didicisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi qui ista credunt, qui
quidem contra eos tam diu disputem.
XXIV Vetus
autem illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat, quod non rideret
haruspex, haruspicem cum vidisset. 52 Quota enim
quaeque res evenit praedicta ab istis? Aut, si evenit quippiam, quid adferri
potest cur non casu id evenerit? Rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti
depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. " Ain
tu?" inquit, " carunculae vitulinae mavis quam imperatori veteri
credere?" Quid? Ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur ne in Africam
ante brumam tramitteret, nonne tramisit? Quod ni fecisset, uno in loco omnes
adversariorum copiae convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem
(possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut
contrarios? 53 Hoc civili bello, di immortales, quam
multa luserunt! Quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!
Quae dieta Pompeio! Etenim ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet
commemorare, nec vero necesse est, tibi praesertim qui interfuisti; vides tamen
omnia fere contra ac dicta sint evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta
veniamus.
XXV
54 Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa
ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum
malam pugnam in Leuctris a Callisthene commemorata dixisti. De quibus dicam
equidem singulis, quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae
est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum?
Quid autem volunt di immortales, primum ea significantes quae sine
interpretibus non possimus intellegere, deinde ea quae cavere nequeamus? At hoc
ne homines quidem probi faciunt, ut amicis impendentes calamitates praedicant,
quas illi effugere nullo modo possint; ut medici, quamquam intellegunt saepe,
tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros: omnis enim
praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.
55 Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel
Lacedaemonios olim vel nuper nostros adiuverunt? Quae si signa deorum putanda
sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intellegeremus quid esset eventurum,
aperte declarari oportebat; aut ne occulte quidem, si ea sciri nolebant.
XXVI Iam
vero coniectura omnis, in qua nititur divinatio, ingeniis hominum in multas aut
diversas aut etiam contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis
iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen
utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus quae coniectura investigari
videntur anceps reperitur oratio.
Quas autem res tum natura, tum casus adfert (nonnumquam etiam errorem creat
similitudo), magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas
rerum non quaerere. 56 Tu vates Boeotios credis
Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum,
quia galli victi silere solerent, canere victores. Hoc igitur per gallinas
Iuppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves, nisi cum vicerunt, canere
non solent? "At tum canebant nec vicerant: id enim est", inquies,
"ostentum." Magnum vero, quasi pisces, non galli cecinerint! Quod
autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum? Quodsi
victores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse
alia quoque laetitia, qua ad cantum moverentur. 57
Democritus quidem optumis verbis causam explicat cur ante lucem galli canant: depulso
enim de pectore et in omne corpus diviso et mitificato cibo, cantus edere
quiete satiatos; qui quidem silientio noctis, ut ait Ennius,
"... favent
faucibus russis
cantu, plausuque premunt alas."
Cum igitur hoc animal tam sit canorum
sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse
cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset?
XXVII
58 Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum
etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his
nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum fuisse? Nec enim
sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua
contagione terrena maxume potest sanguini similis esse, et umor adlapsus
extrinsecus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem videtur imitari. Atque
haec in bello plura et maiora videntur timentibus, eadem non tam
animadvertuntur in pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo cum
creduntur facilius, tum finguntur impunius. 59
Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint
aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus. Ante vero Marsicum bellum
quod clipeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rossent, maxumum id portentum
haruspices esse dixerunt; quasi vero quicquam intersit, mures diem noctem
aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud
me mures corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de
voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore.
XXVIII
60 An vero illa nos terrent, si quando aliqua
portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? Quorum omnium, ne sim longior,
una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura
necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem exstiterit, praeter naturam
tamen non possit exsistere. Causam igitur investigato in re nova atque
admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto,
nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas
adtulerit, naturae ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli
discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces
visae terrebunt. 61 Quarum omnium causas si a
Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis auctor numquam illa dicet facta
fortuito naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim fieri sine causa
potest; nec quicquam fit, quod fieri non potest; nec, si id factum est quod
potuit fieri, portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod
raro fit, id portentum putandum est, sapientem esse portentum est; saepius enim
mulam peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur:
nec id quod non potuerit fieri factum umquam esse, nec, quod potuerit, id
portentum esse; ita omnino nullum esse portentum. 62
Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse
dicitur ei qui [cum] ad eum rettulisset quasi ostentum quod anguis domi vectem
circumiectus fuisset: "Tum esset" inquit "ostentum, si anguem
vectis circumplicavisset". Hoc ille responso satis aperte declaravit nihil
habendum esse, quod fieri posset, ostentum.
XXIX C.
Gracchus ad M. Pomponium scripsit, duobus anguibus domi comprehensis,
haruspices a patre convocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus?
Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi vero referat, quod fieri
potest, quam id saepe fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem
adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur
alteram utram emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter
anguis emissus esset, quid esset futurum. "At mors insecuta Gracchum
est." Causa quidem, credo, aliqua morbi gravioris, non emissione
serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem
umquam fiat quod futurum illi esse dixerint.
XXX
63 Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum
Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum; de quoius
coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
"Ferte, viri, et duros animo tolerate labores,
auguris ut nostri Calchantis fata queamus
scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus.
Namque omnes memori portentum mente retentant,
qui non funestis liquerunt lumina fatis.
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis
quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,
nos circum latices gelidos, fumantibus aris,
aurigeris divom placantes numina tauris
sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai,
vidimus immani specie tortuque draconem
terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos
corripuit pullos; quos cum consumeret octo,
nona super tremulo genetrix clangore volabat;
cui ferus immani laniavit viscera morsu.
64 Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit,
qui luci ediderat, genitor Saturnius idem
abdidit et duro formavit tegmine saxi.
Nos autem timidi stantes mirabile monstrum
vidimus in mediis divom vorsarier aris.
Tum Calchas haec est fidenti voce locutus:
'Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
Nobis haec portenta deum dedit ipse creator
tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni.
Nam quot
avis taetro mactatas dente videtis,
tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos;
quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.'
Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis."
65 Quae
tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut
dierum? Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum,
de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? Postremo quid simile habet passer annis?
Nam de angue illo, qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam,
cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et anguem ab ara exstitisse,
eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris.
XXXI
66 Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent;
quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut
illa tritici grana in os pueri Midae congesta, aut apes, quas dixisti in labris
Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae
tamen vel ipsa falsa esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse
potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus
fuerit angui, sed ut in cunis fuerit anguis non tam est mirum, in Solonio
praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices
responderint nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales
histrioni futuro claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano.
67 Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt.
Quod ipse et equus eius repente conciderit, non sane mirabile hoc quidem. Quod
evelli primi hastati signum non potuerit, timide fortasse signifer evellebat,
quod fidenter infixerat. Nam Dionysi equus quid attulit
admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare coepit,
quod acciderat casu vim habuit ostenti. "At Lacedaemoniis in Herculis fano
arma sonuerunt eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque
scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa." Eorum cum fieri
nihil potuerit sine aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam casu
facta esse dicamus?
XXXII
68 "At in Lysandri statuae capite Delphis
exstitit corona ex asperis herbis, et quidem subito." Itane? Censes ante
coronam herbae exstitisse quam conceptum esse semen? Herbam autem asperam credo
avium congestu, non humano satu; iam quicquid in capite est, id coronae simile
videri potest. Nam quod
eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse
neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum
videtur. Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse
demiror. 69 Quid minus mirum quam illam
monstruosissumam bestiam urnam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum
ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus
redundasset isque in mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios
***, ita aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem
urbemque retinendam. "At paulo post audita vox est monentis ut providerent
ne a Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via
consecratam". Quid ergo? Aius iste Loquens, quom eum nemo norat, et aiebat
et loquebatur et ex eo nomen invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen
invenit, obmutuit! Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de sue
plena quid umquam moniti sumus?
XXXIII
70 Satis multa de ostentis; auspicia restant et
sortes, eae quae ducuntur, non illae quae vaticinatione funduntur, quae oracla
verius dicimus; de quibus tum dicemus, cum ad naturalem divinationem venerimus.
Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia videamus. "Difficilis
auguri locus ad contra dicendum." Marso fortasse, sed Romano facillumus.
Non enim sumus ii nos augures, qui avium reliquorumve signorum observatione
futura dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse
opinionem esse in providendis rebus augurando scientiam (errabat enim multis in
rebus antiquitas), quam vel usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam
videmus; retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates rei
publicae mos, religio, disciplina, ius augurium, collegio auctoritas.
71 Nec vero non omni supplicio digni P. Claudius L.
Iunius consules, qui contra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit
nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio
damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit. "Flaminius non paruit
auspiciis, itaque periit cum exercitu." At anno post
Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu?
Etenim, ut sint auspicia,
quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, sive tripudio sive de caelo,
simulacra sunt auspiciorum, auspicia nullo modo.
XXXIV
"Q. Fabi, te mihi in auspicio esse volo." Respondet:
"Audivi." Hic apud maiores adhibebatur peritus, nunc quilubet.
Peritum autem esse necesse est eum qui, silentium quid sit, intellegat; id enim
silentium dicimus in auspiciis, quod omni vitio caret. 72
Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem qui in auspicium adhibetur,
cum ita imperavit is, qui auspicatur: "Dicito, silentium esse
videbitur", nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse
videri. Tum ille: "Dicito, si pascentur." "Pascuntur". Quae
aves? Aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos is, qui ex eo ipso nominatur
pullarius. Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! Quae pascantur necne, quid
refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore
cadere et terram pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est; hoc
quidem iam tripudium dicitur) - cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum
auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
XXXV
73 Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest,
quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos
argomento est, quod decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere
posse. Tum igitur esset auspicium, si modo esset ei liberum se ostendisse; tum
avis illa videri posset interpres et satelles Iovis; nunc vero inclusa in cavea
et fame enecta si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit,
hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas?
74 Iam de caelo servare non ipsos censes solitos qui
auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat fulmen sinistrum,
auspicium optumum quod habemus ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem
institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in
iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent
interpretes.
"At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures
iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt." Quis
negat augurum disciplinam esse? Divinationem nego. "At haruspices divini;
quos cum Ti. Gracchus, propter mortem repentinam eius qui in praerogativa
reverenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem
fuisse dixerunt." 75 Primum vide, ne in eum
dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus: id autem sine
divinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse casu qui nullo modo est
ex hoc genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo
recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C. Marcello potius
quam App. Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, etsi
divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae
causa conservatum ac retentum.
XXXVI
76 Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus.
Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa,
videamus. Omnibus fere avibus utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra
sunt, alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii
disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales, quantum differebat!, ut quaedam
essent etiam contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi dum a populo
auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari
maiores nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a
proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent?
77 Itaque nec amnis transeunt auspicato, nec tripudio
auspicantur. Ubi ergo avium divinatio? Quae, quoniam ab iis qui auspicia nulla
habent bella administrantur, ab urbanis retenta videtur, a bellicis esse sublata.
Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus
ille quinquiens consul totum omisit, idem imperatori idem augur optumus. Et
quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis,
lectica operta facere iter se solere. Huic simile est, quod nos augures
praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere. 78 Quid est
aliud, nolle moneri a Iove, nisi efficere ut aut ne fieri possit auspicium aut,
si fiat, videri?
XXXVII Nam
illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad
Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque
populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et
gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo id quidem, sed hoc nihil ad
auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani
libertatem difendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit.
79 Aves eventus significant aut adversos aut secundos;
virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum
praestetur fides. Aves vero prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt.
Fugit e proelio cum Pompeio: grave tempus! Discessit ab eo:
luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit: quid hoc
tristius? Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno
nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo
magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et
regem. Sed labor longius;
ad propositum revertar. Si eventa quaerimus quae exquiruntur avibus, nullo modo
prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.
XXXVIII
80 Omitte igitur lituum Romuli, quem in maximo
incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navi. Nihil debet esse in
philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, totius
augurii primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam. Quae
est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut
significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu? Cur
autem aliis a laeva, aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere
possint? Quo modo autem haec aut quando aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent exaratum puerum
auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne Navium? At aliquot annis
antiquior Romulus
et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista
inventa dicemus? Placet igitur humanitatis expertes habere divinitatis
auctores?
XXXIX
81 "At omnes reges, populi, nationes utuntur
auspiciis." Quasi vero
quicquam sit tam valde quam nihil sapere vulgare, aut quasi tibi ipsi in
iudicando placeat multitudo! Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse
bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequente Stoici de
sententia deterrentur? Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem
multitudo? Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni divinatione imbecilli
animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint? 82
Quae autem est inter augures conveniens et coniuncta constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit
Ennius:
"tum tonuit laevum bene tempestate serena."
At
Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc
modo nuntiat:
"prospera
Iuppiter his dextris fulgoribus edit."
Ita
nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam haud
ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe
nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius
videbatur. Haec quanta dissensio est! 83 Quid quod
aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent? Non
necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione,
multa fallendo?
XL Atque his
superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere: Aemilia Paulo Persam
perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas
tradere. Iam illa:. "Favete linguis" et "praerogativam, omen
comitiorum". Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum, Quando
enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non
superstitionem habeas, sed rationem ducem? Itane, si quis aliquid ex sua re
atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod
ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem adferet aut alacritatem?
84 Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret,
quidam in portu caricas Cauno advectas vendens "Cauneýs" clamitabat.
Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret ne iret; non fuisse
periturum, si omini paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et
abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.
XLI
85 Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates veniamus et
ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus? Quid enim sors est? Idem prope
modum quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas
et casus, non ratio nec consilium valet. Tota res est inventa fallaciis aut ad
quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina fecimus,
sic videamus clarissumarum sortium quae tradatur inventio. Numerium Suffustium
Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis
crebris, ad extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem
caedere, perterritum visis, inridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque
perfracto saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis.
Is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens, cum
Iunone Fortunae in gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a
matribus. 86 Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae
nunc sita est aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa
nobilitate illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam,
eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse certi,
quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? Quo modo autem istae
positae in illo loco? Quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit?
"Nihil est," inquiunt, "quod deus efficere non possit."
Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum superstitiosa sollicitudine
et miseria crederent! Sed hoc quidem genus divinationis vita
iam communis explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc
retinet sortium nomen, atque id in volgus. 87 Quis
enim magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus? Ceteris vero in locis
sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum,
nusquam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse Fortunam.
Ergo
hoc divinationis genus omittamus, (XLII) ad
Chaldaeorum monstra veniamus; de quibus Eudoxus, Platonis auditori in
astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod
scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex
natali die minime esse credendum. 88 Nominat etiam
Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et
Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in ceteris
astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos. Scylax Halicarnassius, familiaris
Panaeti, excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps,
totum hoc Chaldaeicum praedicendi genus repudiavit. 89
Sed, ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant qui haec
Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: vim quandam esse aiunt signifero in
orbe, qui Graece zwdiako/j dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo
moveat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitumisque
partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab iis sideribus quae
vocentur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis venerint, in qua sit
ortus eius qui nascatur, aut in eam quae coniunctum aliquid habeat aut
consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant. Etenim cum tempore anni
tempestatumque caeli conversiones commutationesque tantae fiant accessu
stellarum et recessu, cumque ea vi solis efficiantur quae videmus, non veri
simile solum, sed etiam verum esse censent, perinde utcumque temperatus sit
aÎr, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores,
animum, corpus, actionem vitae, casus cuiusque eventusque fingi.
XLIII
90 0 delirationem incredibilem! (non enim omnis error
stultitia dicenda est). Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut
praedicere possint dumtaxat qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem
aptus futurus sit; cetera quae profiteantur negat ullo modo posse sciri; etenim
geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles
et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt; at ii nec
totidem annos vixerunt (anno enim Procli vita brevior fuit), multumque is
fratri rerum gestarum gloria praestitit. 91 At ego id
ipsum, quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam praevaricatione
concedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi dicunt, Ortus nascentium
luna moderetur, eaque animadvertant et notent sidera natalicia Chaldaei,
quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea quae
ratione atque animo videre debebant. Docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse
oportebat, quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum
absit a proxuma Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio
intervallo distet a sole, cuius lumine conlustrari putatur; reliqua vero tria
intervalla infinita et immensa, a sole ad Martis, inde ad Iovis, ab eo ad
Saturni stellam; inde ad caelum ipsum, quod extremum atque ultumum mundi est.
92 Quae potest igitur contagio ex infinito paene
intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram?
XLIV Quid?
Cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus quicumque
gignantur in omni terra quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus qui eodem
statu caeli et stellarum nati sint accidere necesse esse, nonne eius modi sunt,
ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat? Cum enim
illi orbes, qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt (qui
a Graecis o)ri/zontej nominantur, a nobis " finientes" rectissume nominari
possunt) varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est
ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis.
93 Quodsi eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo
temperatur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli tanta sit
dissirnilitudo? In his locis quae nos incolimus post solstitium Canicula
exoritur, et quidem aliquot diebus; at apud Trogodytas, ut scribitur, ante solstitium;
ut, si iam concedamus aliquid vini caelestem ad eos qui in terra gignuntur
pertinere, confitendum sit illis eos qui nascuntur eodem tempore posse in
dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis
placet; volunt enim illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem
condicione nasci.
XLV
94 Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus
mutationibusque caeli nihil intersit qui ventus, qui imber, quae tempestas
ubique sit? Quarum rerum in proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt,
ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe tempestas; quod qui navigant maxume
animadvertunt, cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe
sentiunt. Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne
sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe
pertinet), illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem
vix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad
puerorum ortus pertinere? Quid? quod non intellegunt seminum vim,
quae ad gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris
erroris est? Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus
effingere a parentibus liberos? Quod non contingeret, si haec non vis et natura gignentium
efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio. 95
Quid? quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas et
casus habent, parumne declarat nihil ad agendam vitam nascendi tempus
pertinere? Nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum,
quo Africanum. Num quis igitur talis fuit?
XLVI
96 Quid? Illudne dubium est quin multi, cum ita nati
essent ut quaedam contra naturam depravata haberent, restituerentur et
corrigerentur ab Natura, cum se ipsa revocasset, aut arte atque medicina? Ut,
quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur.
Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut
Demosthenem scribit Phalereus, cum "rho" dicere nequiret,
exercitatione fecisse ut planissume diceret. Quodsi haec astro ingenerata et
tradita essent, nulla res ea mutare posset. Quid? Dissimilitudo locorum nonne
dissimiles bominum procreationes habet? Quas quidem percurrere oratione facile
est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus,
animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit. 97
Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae tactus ad nascendum valere.
Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis
experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt: si
enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus auctorem, qui
id aut fieri dicat aut factum sciat.
XLVII
Videsne, me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum
Panaetius dixerit? Ego autem etiam haec requiro, omnesne, qui Cannensi pugna
ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et idem fit. Quid? Qui
ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno? Quod enim tempus quo non
innumerabiles nascuntur? At certe similis nemo Homeri. 98
Et, si ad rem pertinet quo modo caelo adfecto compositisque sideribus quodque
animal oriatur, valeat id necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis
etiam; quo quid potest dici absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris
noster, in primis Chaldaeicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem
diem repetebat ab iis Pardibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus,
Romamque, in iugo cum esset Luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere
dubitabat. 99 0 vim maxumam
erroris! Etiamne urbis natalis dies ad vim stellarum et lunae pertinebat? Fac
in puero referre ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in
latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere? Sed quid plura? Cotidie refelluntur.
Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a
Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum
claritate esse moriturum! Ut mihi permirum videatur quemquam exstare qui etiam
nunc credat iis quorum praedicta cotidie videat re et eventis refelli.
XLVIII
100 Restant duo divinandi genera, quae habere dicimur
a natura, non ab arte, vaticinandi et somniandi; de quibus, Quinte,"
inquam, "si placet, disseramus." "Mihi vero," inquit,
"placet; his enim quae adhuc disputasti prorsus adsentior, et, vere ut
loquar, quamquam tua me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis
superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me
Peripateticorum ratio magis movebat, et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc
floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod,
ex quo futura praesentiant, si aut furore divino incitatus animus aut somno
relaxatus solute moveatur ac libere. His de generibus quid sentias et
quibus ea rationibus infirmes, audire sane velim."
XLIX
101 Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab
alio principio sum exorsus dicere. "Non ignoro," inquam, "Quinte,
te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi generibus dubitares, ista duo,
furoris et somnii, quae a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam
igitur de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius et
Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat videro. Dixisti
enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere hoc modo: "Si sunt
di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines,
aut quid eventurum sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire
quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare
hominibus quae sint futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt.
102 At neque non diligunt nos (sunt enim benefici
generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et
designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus
enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est
enim beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. Non
igitur di sunt nec significant nobis futura. Sunt autem di; significant ergo.
Et non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad significationum
scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant vias, non est divinatio: est
igitur divinatio." 103 O
acutos homines! Quam paucis verbis confectum negotium putant! Ea sumunt ad
concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non
dubiis id quod dubitatur efficitur.
L Videsne
Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum quod in
natura rerum omne esse dicimus id infinitum esse concluserit? "Quod
finitum est" inquit "habet extremum." Quis hoc non dederit?-
"Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus." Hoc
quoque est concedendum. "At, quod omne est, id non cernitur ex alio
extrinsecus." Ne hoc quidem negari potest. "Nihil igitur cum habeat
extremum, infinitum sit necesse est." 104 Videsne,
ut ad rem dubiam concessis rebus pervenerit? Hoc vos dialectici non facitis,
nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur, sed ea
sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur quod velitis. Primum enim hoc
sumitis: "Si sunt di, benefici in homines sunt." Quis hoc vobis dabit? Epicurusne? qui
negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno
plausu loquitur adsentiente populo:
"Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus."
Et quidem, cur sic opinetur, rationem
subicit; sed nihil est necesse dicere quae sequuntur; tantum sat est intellegi,
id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.
LI
105 Sequitur porro, nihil deos ignorare quod omnia
sint ab iis constituta. Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum
negantium esse haec a dis immortalibus constituta! "At nostra interest
scire ea quae eventura sint." Magnus Dicaearchi liber est nescire ea
melius esse quam scire. Negant id esse alienum maiestate deorum: scilicet casas
omnium introspicere, ut videant quid cuique conducat. 106
"Neque non possunt futura praenoscere. " Negant posse ii, quibus non placet
esse certum quid futurum sit. Videsne igitur quae dubia sint, ea sumi pro
certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: "Non igitur
et sunt di nec significant futura"; id enim iam perfectum arbitrantur.
Deinde adsumunt: 'Sunt autem di", quod ipsum non ab omnibus conceditur.
"Significant ergo." Ne id quidem sequitur; possunt enim non
significare et tamen esse di. Nec, si significent, non dare vias aliquas ad
scientiam significationis. At id quoque potest, ut non dent homini,
ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? " Nec, si dant vias, nulla est
divinatio. " Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere
non possumus? Extremum : 'Est igitur divinatio." Sit extremum,
effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non
potest. Iacet igitur tota
conclusio.
LII
107 Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem
nostrum, Cratippum. "Si sine oculis" inquit "non potest exstare
officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere,
qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret, is habet sensum oculorum
vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus
divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare
aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel
aliquid ita esse divinatum nihil ut fortuito cecidisse videatur. Sunt autem
eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est." Festive
et breviter; sed cum bis sumpsit quod voluit, etiamsi faciles nos ad
concedendum habuerit, id tamen quod adsumit concedi nullo modo potest.
108 "Si" inquit "aliquando oculi
peccent, tamen, quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis videndi; item,
si quis semel aliquid in divinatione dixerit, is, etiam cum peccet, tamen
existumandus sit habere vim divinandi."
LIII Vide,
quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur. Oculi
enim vera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando vel
vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi
forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando
aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas
duas sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici, sed nos latine loqui malumus), adsumptio
tamen (quam pro/slhyin idem vocant) non dabitur. 109 Adsumit
autem Cratippus hoc modo: "Sunt autem innumerabiles praesensiones non
fortuitae." At ego dico nullam: vide, quanta sit controversia; iam
adsumptione non concessa nulla conclusio est. "At impudentes sumus, qui,
cum tam perspicuum sit, non concedamus." Quid est perspicuum? "Multa
vera" inquit "evadere." Quid quod multo plura falsa? Nonne ipsa
varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse
docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est (tecum enim mihi res
est), nonne intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et
interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? Quorum generum
nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea
quoque genera divinandi sunt quae tu rectissume improbas, aut, si ea non sunt,
non intellego cur haec duo sint quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis,
eadem illa possunt esse quae tollis.
LIV
110 Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem
divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is, qui
humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit? Sibyllae versus
observamus, quos illa furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa
quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem
habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoc si est in
libris, in quem hominem et in quod tempus est? Callide enim, qui illa
composuit, perfecit ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur, hominum et
temporum definitione sublata. 111 Adhibuit etiam
latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari
viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poÎma declarat (est
enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae a(krostixi/j dicitur, cum
deinceps ex primis versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam
Ennianis: " Q. ENNIUS FECIT". Id certe magis est attenti animi quam furentis. 112
Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius
sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non furentis,
adhibentis diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et
conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne
legantur quidem libri valeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas
religiones; cum antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam
regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.
LV "At
multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra:
"iamque mari magno..."
eademque paulo post:
'eheu videte!"
113 Num igitur me cogis etiam fabulis
credere? Quae delectationis habeant quantum voles, verbis sententiis numeris
cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis
rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus
nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim
effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata
sunt. 114 "Quid?' inquies, "remex ille de
classe Coponi nonne ea praedixit quae facta sunt? "Ille vero, et ea quidem
quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris
conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus
habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem;
casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus
hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum si magnitudine
timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse
discessit? Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent,
ea demens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines, magis
veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me,
Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere
potuisse?
LVI
115 Sed iam ad te venio,
"o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides,
unde superstitiosa primum saeva evasit vox fera."
Tuis enim oraclis Chrysippus totum
volumen implevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in
omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat
interprete et sors ipsa ad sortes reverenda sit, partim ambiguis et quae ad
dialecticum deferenda sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae:
"Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim"
hostium vim se perversurum putavit,
pervertit autem suam: 116 utrum igitur eorum
accidisset, verum oraclum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Croeso?
Aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Croeso quam
de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho
esse responsum:
"aiio te, Aeacida, Romanos vincere posse"?
Primum latine Apollo numquam locutus
est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam
Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium
est,
"stolidum genus Aeacidarum
- bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -",
tamen hanc amphiboliam versus intellegere
potuisset, "vincere te Romanos" nihilo magis in se quam in Romanos
valere; nam illa amphibolia, quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset
fallere, haec vero ne Epicurum quidem.
LVII
117 Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla
Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu [tantum modo], iam ut
nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur evanuisse aiunt vetustate
vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata
oracla ederet. De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate;
de vi loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae quo tandem modo
evanuit? "Vetustate," inquies. Quae vetustas est, quae vim divinam
conficere possit? Quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita
movens ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo
ante, sed etiam numero versuque pronuntiet? Quando ista vis
autem evanuit? An postquam homines minus creduli esse coeperunt? 118
Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi/zein Pythiam
dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat, ut eam a
Philippo corruptam diceret; quod licet existumare in aliis quoque oraclis
Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene
fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et
extinctum esse id quod, si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae
non sunt credenda, non credere.
LVIII
119 Similis est error in somniis; quorum quidem
defensio repetita quam longe est! Divinos animos censent esse nostros, eosque
esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine completum esse
mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate, et coniunctione cum externis
mentibus cerni quae sint futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat
atque concidere, et ipsum esse dormire. Iam Pythagoras et Plato, locupletissimi
auctores, quo in somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu atque victu
proficisci ad dormiendum iubent; faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi
vero eo cibo mens, non venter infletur. Sed nescio quo modo nihil tam absurde
dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum. 120 Utrum
igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri an, ut
Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari? Sive enim sic est
sive illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et
navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro
uno lucernae lumina. Quid dicam insanis, quid ebriis quam multa falsa
videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est, cur somniis credatur
nescio. Nam tam licet de his erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut
ea, quae stant, si moveri videantur, terrae motum significare dicas aut
repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem
ac seditionem moveri.
LIX
121 Iam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia
coniectura trahi possunt, quae futura videantur. Quis est enim, qui totum diem
iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere,
qua non dormiamus; et miramur aliquando id quod somniarimus evadere? Quid est
tam incertum quam talorum iactus? Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium
iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti,
Veneris id impulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus
falsis visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo
valeant falsa pro veris. 122 Quodsi ita natura paratum
esset ut ea dormientes agerent quae somniarent, adligandi omnes essent, qui
cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes.
Quodsi insanorum visis fides non est habenda, quia falsa sunt, cur credatur
somniantium visis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an quod
insani sua visa coniectori non narrant, narrant qui somniaverunt?
Quaero etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus
aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum esplicare, somniumne
exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec
expediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim, ita gubernem, ut
somniaverim; praesens enim poena sit. 123 Qui igitur
convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam?
An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem
valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? Et si sine medico medicinam
dabit Minerva, Musae scribendi, legendi,ceterarum artium scientiam somniantibus
non dabunt? At si curatio daretur valetudinis, haec quoque quae dixi darentur;
quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis
auctoritas somniorum.
LX
124 Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc interiora
videamus. Aut enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes
facit, aut coniectores ex quadam conveniente et coniunctione naturae, quam
vocant sumpa/qeian, quid cuique rei conveniat ex somniis, et quid quamque rem
sequatur, intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans
atque diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid
sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam
effectricem somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla visa somniorum
proficisci a numine deorum. Nostra enim causa di id facerent, ut providere
futura possemus. 125 Quotus igitur est quisque qui
somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? Quam multi vero qui contemnant
eamque superstitionem imbecilli animi atque anilis putent? Quid est igitur, cur
his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne
memoria quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque
sit, nec frustra ac sine causa quid facere dignum deo est quod abhorret etiam
ab hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur,
aut nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur; at horum
neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum est.
LXI
126 Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis
providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam dormientibus. Sive enim
externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi
animi moventur, sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre,
audire, agere videamur, eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra
causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum
Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae
vigilantibus videantur quam quae somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia
dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora
per somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina putanda non sunt.
127 Iam vero quid opus est circumitione et anfractu,
ut sit utendum interpretibus, somniorum, potius quam derecto deus, siquidem
nobis consulebat, "hoc facito, hoc ne feceris" diceret idque visum
vigilanti potius quam dormienti daret?
LXII Iam
vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? "Aliquot somnia
vera," inquit Ennius, " sed omnia non necesse est." Quae est tandem
ista distinctio? Quae vera, quae falsa habet? Et si vera a deo mittuntur, falsa
unde nascuntur? Nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo? Quid
inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare?
Sin vera visa divina sunt,
falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus,
hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura?
Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. 128
Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu
esse vacuus potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus
potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles,
inhaerentibus earum rerum quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum
perturbatione mirabiles interdum exsistunt species somniorum; quae si alia
falsa, alia vera, qua nota internoscantur scire sane velim. Si nulla est, quid
istos interpretes audiamus? Sin quaepiam est, aveo audire quae sit; sed haerebunt.
LXIII
129 Venit enim iam in contentionem, utrum sit
probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis,
concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos,
et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa quaedam tortuosa et
obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura
fieri ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre
videatur. Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an
explicatione naturae? Ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen
isti, qui profitentur, eam facere non possint: ex levissimo enim et
indoctissimo genere constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem
divinum esse posse. 130 Chrysippus quidem divinationem
definit his verbis: "vim cognoscentem et videntem et explicantem signa,
quae a dis hominibus portendantur"; officium autem esse eius praenoscere,
dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea
procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo:
esse vim cernentem et explanantem quae a dis hominibus significentur in somnis.
Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et
eruditione perfecta? Talem autem cognovimus neminem.
LXIV
131 Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse
concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus.
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae
ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus? Similes
enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem
habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine
interprete. 132 Iam vero quo pertinent obscuritates et
aenigmata somniorum? Intellegi enim a nobis di velle debebant ea quae nostra
causa nos monerent. "Quid? poÎta nemone, physicus obscurus?" 133 Ille vero nimis etiam obscurus
Euphorion; at non Homerus; uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus,
minime Democritus; num igitur conferendi? Mea causa me mones quod non
intellegam: quid me igitur mones? Ut si quis medicus aegroto imperet ut sumat
"terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine
cassam",
potius quam hominum more
"cocleam" diceret. Nam Pacuvianus Amphio
"quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera,
capite brevi, cervice anguina, aspectu truci,
sviscerata, inanima cum animali sono"
cum dixisset obscurius, tum Attici
respondent:
"non intellegimus, nisi si aperte dixeris."
At ille uno verbo: "testudo".
Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?
LXV 134 Defert ad coniectorem quidam
somniasse se ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi
libro somnium); respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit,
invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento; misit coniectori quantulum
visum est de argento. Tum ille "Nihilne" inquit "de
vitello?" Id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum.
Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? Cur ergo hic nescio qui thesaurum solus
invenit? Quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum
reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex
ovo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere
iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare? 135
Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum.
LXVI Ad
aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a copone Megaris, quale
de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de
Alexandro, quod a te praeteritum esse miror. Qui, cum Ptolomaeus, familiari
eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore
moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus
ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul
dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem
esse vim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus
narrasset amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua
inventa et PtolÚmaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere
teli vulnerati. 136 Multa etiam sunt a
te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris
Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Deci; pervulgatum iam illud de
praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed
haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, nonnulla etiam ficta fortasse:
quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid habemus dicere? Tu de emerso
me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci
iubente monumentum.
LXVII Omnium
somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos immortalis, videamus ne nostra
superstitione et depravatione superetur. 137
Quem enim tu Marium visum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut
Democrito videtur. Unde profectam imaginem? A corporibus enim solidis et a
certis figuris vult fluere imagines; quod igitur Mari corpus erat? "Ex
eo," inquit, "quod fuerat." Ista igitur me imago Mari in campum
Atinatem persequebatur? "Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species
cogitari potest nisi pulsu imaginum." 138 Quid
ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus,
accurrant? Etiamne earum rerum quae nullae sunt? Quae est enim forma tam
invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit, ut, quae
numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras?
139 Num igitur, cum aut muros
Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit? Omnia
igitur quae volumus nota nobis esse possunt: nihil est enim de quo cogitare nequeamus;
nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino
fluunt ullae; nec cognovi quemquam qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut
vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam
celeritate. Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora
cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus
languore corporis, tum agitatur ipse per sese. Itaque in eo et formae versantur
et actiones, et multa audiri, multa dici videntur. 140
Haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et
variata versantur, maxumeque reliquiae rerum earum moventur in animis et
agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus; ut mihi temporibus
illis multum in animo Marius versabatur recordanti quam ille gravem suum casum
magno animo, quam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo somniandi
fuisse.
LXVIII Tibi
autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum visus emersus e flumine.
Inerant enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum vestigia. At
quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus in quo ego
vehebar, mecum una demersus rursus apparuit. 141
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi
ista casu non numquam forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus
est. Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed, ut verum sit, non est
mirabile; non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire, et
quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est; sed nihil est
magnum somnianti. Quaero autem cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum,
nec huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem praeter hoc Marianum nihil
sane quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate. 142 Nunc quidem propter
intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi,
quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum
admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor quam cum
aut in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare.
LXIX Etenim
(ex divisione hoc secundum est) quae est continuato coniunctioque naturae,
quam, ut dixi, vocant sumpa/qeian , eius modi, ut thesaurus ex ovo intellegi debeat? Nam medici
ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, nonnullas
etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex
quodam genere somniorum intellegi posse dicunt. Thesaurus vero et hereditas et
honos et victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis naturali cognatione
iunguntur? 143 Dicitur quidam, cum in
somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse. Video sumpa/qeian : visum est enim tale obiectum
dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non opinio erroris effecerit. Quae
igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare? Aut
quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium? qui paulo ante
interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo. Is
cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius
texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas naturalis habebat,
an, et ut videretur et ut eveniret, casus effecit?
LXX 144 Quid? ipsorum interpretum coniecturae
nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae? Cursor ad
Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad
coniectorem. At ille "Vinces" inquit; "id enim celeritas
significat et vis equorum." Post idem ad Antiphontem. Is autem
"Vincare" inquit "necesse est; an non intellegis quattuor ante
te cucurrisse?" Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus
est Chrysippi liber, plenus Antipatri; sed ad cursorem redeo): ad interpretem
detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: " Vicisti; ista enim avi volat nulla
vehementius. " Huic eidem Antipho "Baro," inquit, "victum
te esse non vides? Ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa
postrema est." 145 Parere quaedam
matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam
habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere
potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere.
Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? An ea quae dixi et innumerabilia
quae conlecta habent Stoici quicquam significant nisi acumen hominum ex
similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa
quaedam habent ex venis et ex spiritu aegroti multisque ex aliis futura
praesentiunt; gubernatores, cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos
se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione
explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi,
nullo modo.
LXXI
146 "At enim observatio diuturna
(haec enim pars una restat) notandis rebus fecit artem. " Ain tandem? " Somnia
observari possunt. " Quonam modo? Sunt enim innumerabiles varietates.
Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non
possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper nova aut memoria
complecti aut observando notare possumus? Astrologi motus errantium stellarum
notaverunt: inventus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur. Cedo tandem
qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autem distingui possunt
vera somnia a falsis, cum eadem et aliis aliter evadant et isdem non semper
eodem modo? Ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti
credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis
potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.
147 Si igitur neque deus est effector
somniorum neque naturae societas ulla cum somniis, neque observatione inveniri
potuit scientia, effectum est ut nihil prorsus somniis tribuendum sit,
praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii qui interpretantur
coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis
in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura,
quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam
sit incËrtius.
LXXII
148 Explodatur haec quoque somniorum
divinatio pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, superstitio fusa per
gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod
et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id
maxume egimus. Multum enim
et nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur si eam funditus sustulissemus.
Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio
tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis
sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam
suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum
caelestium cogit confiteri. 149 Quam
ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione naturae,
sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et, quo te
cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive
immolaris sive avem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si
fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum
factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam
liceat quieta mente consistere. 150
Perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso
plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et
magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec
ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia
videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum licentiae nisi
Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. Cum
quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume
contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere.
Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare
quae simillima veri videantur, conferre causas et quid in quamque sententiam
dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium
relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam
eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime
utemur." "Mihi vero", inquit ille, "nihil potest esse
iucundius."
|