Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis
abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et
doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera
exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi
neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem
tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem
ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non
modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur
adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis
philosophorum et disces quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te
quantum proficias non paenitebit. Sed tamen nostra legens non multum a
Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse,
de rebus ipsis utere tuo iudicio -- nihil enim impedio -- orationem autem
Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc arroganter
dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est
oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem
consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum
orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se
aequarunt, studiose legas, -- vis enim maior in illis dicendi, -- sed hoc
quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem
nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret
sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi
forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis,
orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis
agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium,
utrumque certe secuti sumus.
Equidem et Platonem existimo si genus forense dicendi tractare
voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenem si illa,
quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate
splendideque facere potuisse; eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico,
quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.