Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in
altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem. Ergo
et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in
gestu motuque caveatur. Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores et
histrionum nonnulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt
recta et simplicia laudantur. Formae
autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis.
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae
fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem ratio est habenda vestitus, in
quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur [in] ingressu mollioribus, ut
pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus
nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora
torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo
etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant, quod assequemur,
si cavebimus ne in perturbationes atque exanimationes incidamus et si attentos
animos ad decoris conservationem tenebimus.
Motus autem animorum duplices sunt; alteri cogitationis, alteri
appetitus. Cogitatio in vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad
agendum. Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur,
appetitum rationi oboedientem praebeamus.