Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Itaque ut in fidibus musicorum
aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres ac diligentes iudices esse volumus
animadversores[que] vitiorum, magna saepe intellegemus ex parvis. Ex oculorum
optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex
hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex
summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat,
quid ab officio naturaque discrepet. Quo in genere non est incommodum, quale
quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si quid dedeceat in illis, vitemus
ipsi; fit enim nescio quomodo ut magis in aliis cernamus, quam in nobismet
ipsis, si quid delinquitur. Itaque facillume corriguntur in discendo,
quorum vitia imitantur emendandi causa magistri.
Nec vero alienum est ad ea deligenda, quae dubitationem afferunt, adhibere
doctos homines vel etiam usu peritos et, quid iis de quoque officii genere
placeat exquirere. Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa
deducitur. In quibus videndum est,
non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam de
qua causa quisque sentiat. Ut enim pictores et ii qui signa fabricantur et vero
etiam poetae suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut si quid reprehensum
sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum
sit exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda
et mutanda et corrigenda sunt.
Quae vero more agentur institutisque civilibus, de his nihil
est praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt, nec quemquam hoc errore duci
oportet, ut siquid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem
fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere; magnis illi et divinis
bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda; est
enim inimica verecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum.
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis
est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo
honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum
senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et
peregrini in ipsoque peregrino privatimne an publice venerit. Ad summam, ne
agam de singulis, totius generis hominum conciliationem et consociationem
colere, tueri, servare debemus.