Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Atque illi ipsi, quorum studia
vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum
utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam et erudierunt multos, quo
meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam
Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, nosque ipsi,
quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus
atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus.
Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed
hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur. Nec enim locus
ullus est praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam
rei publicae pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium contulisse
videantur. Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum
utilitatem suam intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt; ob eamque
etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime
sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia
complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa
congregantur, sed cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac
multo etiam magis, natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam.
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate
generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna
videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana
feritas sit quaedam et immanitas. Ita fit, ut vincat cognitionis studium
consociatio hominum atque communitas.
Nec verum est quod dicitur a quibusdam propter necessitatem
vitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non
possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem; quodsi
omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut
aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis
totum se in cognitione et scientia collocaret. Non est ita. Nam et solitudinem
fugeret et socium studii quaereret, tum docere, tum discere vellet, tum audire,
tum dicere. Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem
tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia
continetur.