Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Illud forsitan quaerendum sit,
num haec communitas, quae maxime est apta naturae ea sit etiam moderationi
modestiaeque semper anteponenda. non placet; sunt enim quaedam partim ita
foeda, partim ita flagitiosa, ut ea ne conservandae quidem patriae causa
sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita taetra
quaedam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia. Haec igitur non
suscipiet rei publicae causa, ne res publica quidem pro se suscipi volet. Sed
hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit rei
publicae quicquam illorum facere sapientem.
Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum
excellere, quod teneatur hominum societate. [Etenim cognitionem prudentiamque
sequetur considerata actio; ita fit, ut agere considerate pluris sit quam
cogitare prudenter]. Atque haec quidem hactenus. Patefactus enim locus est
ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio quid cuique sit praeponendum
videre. In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus quid cuique
praestet intellegi possit, ut prima diis immortalibus, secunda patriae, tertia
parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur.
Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum
id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus
propositis honestis utrum honestius sit. Hic locus a Panaetio est, ut supra dixi, praetermissus. Sed iam ad
reliqua pergamus.