Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Quemadmodum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni
genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur ut haec
officiorum genera persequar, quae pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum,
quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias [; in quo tum quaeri
dixi, quid utile, quid inutile, tum ex utilibus quid utilius aut quid maxime
utile]. De quibus dicere adgrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio
meo dixero.
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad
scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor ne quibusdam bonis viris
philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis
ponere. Ego autem quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa
commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem
dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati
locus, socios denique tuendae rei publicae summos viros amisissem, nec me angoribus
dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis
homine docto voluptatibus.
Atque utinam res publica stetisset quo coeperat statu nec in homines non tam
commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut
stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae
poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras
mandaremus, ut saepe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura,
cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae
conticuerunt forenses et senatoriae.
Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus
aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam
retulissem Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem
posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum
erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori.
Id autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.