Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam
diligi nec alienius quam timeri. Praeclare
enim Ennius Quem metuunt oderunt; quem quisque odit, perisse expetit. Multorum
autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est
cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac
paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad
pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam
talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque
benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
Sed iis, qui vi oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda saevitia,
ut eris in famulos, si aliter teneri non possunt; qui vero in libera civitate
ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus,
quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis
aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae
libertatis quam retentae. Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem
solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus
absit, caritas retineatur. Ita facillime quae volemus et privatis in rebus et
in re publica consequemur. Etenim qui se metui volent, a quibus metuentur,
eosdem metuant ipsi necesse est.
Quid enim censemus superiorem illum Dionysium quo cruciatu timoris angi
solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum?
quid Alexandrum Pheraeum quo animo vixisse arbitramur? qui, ut scriptum
legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in
cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, conpunctum notis
Thraeciis destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis
qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum
occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam
putaret, quam coniugem. Nec eum fefellit; ab ea est enim ipsa propter pelicatus
suspicionem interfectus. Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae premente
metu possit esse diuturna.
Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non
ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic
noster, sed in quem universa Agrigentinorum multitudo impetum fecit. Quid?
Macedones nonne Demetrium reliquerunt universique se ad Pyrrhum contulerunt?
Quid? Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii
deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis?