Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Externa libentius in tali re quam domestica recordor. Verum tamen quam diu
imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis
aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum,
populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus
imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si
socios aequitate et fide defendissent.
Itaque illud patrocinium orbis terrae verius quam imperium poterat nominari.
Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus, post vero Sullae
victoriam penitus amisimus; desitum est enim videri quicquam in socios iniquum,
cum exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam
causam non honesta victoria. Est enim ausus dicere hasta posita, cum bona in
foro venderet et bonorum virorum et locupletium et certe civium, praedam se
suam vendere. Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore, non
singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno
calamitatis iure comprehenderet.
Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus ad exemplum amissi imperii
portari in triumpho Massiliam vidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua
numquam nostri imperatores ex transalpinis bellis triumpharunt. Multa praeterea
commemorarem nefaria in socios, si hoc uno quicquam sol vidisset indignius.
Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam
ad unum tanta pervenisset licentia, a quo quidem rei familiaris ad paucos,
cupiditatum ad multos improbos venit hereditas.
Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi
hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt, quam P. Sulla cum vibrasset
dictatore propinquo suo, idem sexto tricensimo anno post a sceleratiore hasta
non recessit, alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit
quaestor urbanus. Ex quo debet intellegi talibus praemiis propositis numquam
defutura bella civilia. Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi
iam extrema scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus. Atque in has
clades incidimus, (redeundum est enim ad propositum), dum metui quam cari esse
et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt,
quid debent putare singuli?
Quod cum perspicuum sit benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam,
sequitur ut disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus,
adipisci cum honore et fide caritatem.
Sed ea non pariter omnes egemus; nam ad cuiusque vitam institutam accommodandum
est, a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi. Certum igitur hoc sit,
idque et primum et maxime necessarium familiaritates habere fidas amantium nos
amicorum. haec enim est una res prorsus, ut non multum differat inter summos et
mediocres viros, eaque utrisque est propemodum comparanda.
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed
tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad
amicitias comparandas.