Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed ne quis sit admiratus cur,
cum inter omnes philosophos constet a meque ipso saepe disputatum sit, qui unam
haberet, omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui
non idem prudens sit, iustus esse, alia est illa, cum veritas ipsa limatur in
disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur
oratio. Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes,
alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est
agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari, idque eodem modo fecit
Panaetius. Sed ad propositum revertamur.
Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum
admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur. Admirantur igitur
communiter illi quidem omnia, quae magna et praeter opinionem suam
animadverterunt, separatim autem in singulis, si perspiciunt nec opinata
quaedam bona. Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in
quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes,
despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil
nervorum putant. Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existumant. Nam
quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam
instructos, eos contemnunt quidem neutiquam sed de iis male existumant. Quam
ob rem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi nec alteri, ut dicitur, in
quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est.
Admiratione autem adficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum
omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt
obsistere. Nam et voluptates,
blandissumae dominae, maioris partis animos a virtute detorquent et, dolorum
cum admoventur faces, praeter modum plerique exterrentur; vita, mors, divitiae,
paupertas omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in utramque partem
excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res
obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem
pulcritudinemque virtutis?