Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed cum duplex ratio sit
orationis, quarum in altera sermo sit, in altera contentio, non est id quidem
dubium, quin contentio [orationis] maiorem vim habeat ad gloriam (ea est enim,
quam eloquentiam dicimus); sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet
animos comitas adfabilitasque sermonis. Extant epistolae et Philippi ad
Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum filium, trium
prudentissimorum (sic enim accepimus); quibus praecipiunt, ut oratione benigna
multitudinis animos ad benivolentiam alliciant militesque blande appellando
[sermone] deleniant. Quae autem in multitudine cum contentione habetur oratio,
ea saepe universam excitat [gloriam]; magna est enim admiratio copiose
sapienterque dicentis; quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam
ceteros arbitrantur. Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas
nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in
nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum
dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis, quorum ratio
duplex est. Nam ex accusatione et ex defensione constat, quarum etsi
laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est. Dixi
paulo ante de Crasso. Idem fecit
adulescens M. Antonius. Etiam P. Sulpicii eloquentiam accusatio inlustravit,
cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocavit.
Sed hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae causa,
ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi gratia, ut duo Luculli, aut patrocinii,
ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius. In accusando etiam M.
Aquilio L. Fufii cognita industria est. Semel igitur aut non saepe certe. Sin erit, cui faciendum sit saepius, rei
publicae tribuat hoc muneris, cuius inimicos ulcisci saepius non est
reprehendendum; modus tamen adsit. Duri enim hominis, vel potius vix hominis
videtur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum ipsi est, tum
etiam sordidum ad famam committere, ut accusator nominere; quod contigit M.
Bruto, summo genere nato, illius filio, qui iuris civilis in primis peritus
fuit.
Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum est, ne quem umquam
innocentem iudicio capitis arcessas; id enim sine scelere fieri nullo pacto
potest. Nam quid est tam inhumanum, quam eloquentiam a natura ad salutem
hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere?
Nec tamen, ut hoc fugiendum est, item est habendum religioni nocentem
aliquando, modo ne nefarium impiumque defendere. Vult hoc multitudo, patitur
consuetudo, fert etiam humanitas. Iudicis est semper in causis verum sequi,
patroni non numquam veri simile, etiam si minus sit verum, defendere, quod
scribere, praesertim cum de philosophia scriberem, non auderem, nisi idem
placeret gravissimo Stoicorum Panaetio. Maxime autem et gloria paritur et
gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui
potentis alicuius opibus circumveniri urgerique videatur, ut nos et saepe alias
et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex. Roscio Amerino
fecimus, quae, ut scis, extat oratio.