Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Omnino duo sunt genera largorum,
quorum alteri prodigi, alteri liberales; prodigi, qui epulis et viscerationibus
et gladiatorum muneribus ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in
eas res, quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales
autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt, aut aes alienum
suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur vel
in re quaerenda vel augenda.
Itaque miror, quid in mentem venerit Theophrasto, in eo libro, quem de divitiis
scripsit, in quo multa praeclare, illud absurde: est enim multus in laudanda
magnificentia et apparitione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem
fructum divitiarum putat. Mihi autem ille fructus liberalitatis, cuius pauca
exempla posui, multo et maior videtur et certior. Quanto Aristoteles gravius et
verius nos reprehendit, qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt
ad multitudinem deleniendam. At ii, qui ab hoste obsidentur, si emere aquae
sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri omnesque mirari,
sed cum adtenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis
infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque
necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio
multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur eaque a levissimo
quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur voluptatis.
Bene etiam colligit haec pueris et mulierculis et servis et servorum
simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio
certo ponderanti probari posse nullo modo. Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus, ut
splendor aedilitatum ab optimis viris postuletur. Itaque et P. Crassus cum
cognomine dives tum copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post
L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima
aedilitate functus est, deinde C. Claudius App. f., multi post, Luculli,
Hortensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule vicit superiores; hunc
est Scaurus imitatus; magnificentissima vero nostri Pompei munera secundo
consulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat, vides.