Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Vitanda tamen suspicio est avaritiae. Mamerco, homini divitissimo,
praetermissio aedilitatis consulatus repulsam attulit. Quare et si postulatur a
populo, bonis viris si non desiderantibus, ad tamen approbantibus faciundum
est, modo pro facultatibus, nos ipsi ut fecimus, et si quando aliqua res maior
atque utilior populari largitione adquiritur, ut Oresti nuper prandia in
semitis decumae nomine magno honori fuerunt. Ne M. quidem Seio vitio datum est,
quod in caritate asse modium populo dedit; magna enim se et inveterata invidia
nec turpi iactura, quando erat aedilis, nec maxima liberavit. Sed honori summo
nuper nostro Miloni fuit qui gladiatoribus emptis rei publicae causa, quae
salute nostra continebatur, omnes P. Clodii conatus furoresque compressit.
Causa igitur largitionis est, si aut
necesse est aut utile. In
his autem ipsis mediocritatis regula optima est. L. quidem Philippus, Q.
f., magno vir ingenio inprimisque clarus, gloriari solebat se sine ullo munere
adeptum esse omnia, quae haberentur amplissima. Dicebat idem Cotta, Curio.
Nobis quoque licet in hoc quodam modo gloriari; nam pro amplitudine honorum,
quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum
nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
Atque etiam illae impensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus
omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent, quamquam, quod praesens tamquam
in manum datur, iucundius est, tamen haec in posterum gratiora. Theatra,
porticus, nova templa verecundius reprehendo propter Pompeium, sed doctissimi
non probant, ut et hic ipse Panaetius, quem multum in his libris secutus sum
non interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae
vituperat, quod tantam pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed de
hoc genere toto in iis libris, quos de re publica scripsi, diligenter est
disputatum. Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus
necessaria et tum ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda
est.