Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, providendum est,
quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum
perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehementius rem
publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit necessaria
solutio rerum creditarum. Numquam
vehementius actum est quam me consule ne solveretur. Armis et castris temptata
res est ab omni genere hominum et ordine; quibus ita restiti, ut hoc totum
malum de re publica tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius
nec facilius dissolutum est; fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas
consecuta est. At vero hic nunc victor tum quidem victus, quae cogitarat, cum
ipsius intererat, tum ea perfecit, cum eius iam nihil interesset. Tanta
in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret peccare, etiam si causa
non esset.
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii,
qui rem publicam tuebuntur, inprimisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum
aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem
circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit
invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem
publicam augeant imperio, agris, vectigalibus. Haec magnorum hominum sunt, haec
apud maiores nostros factitata, haec genera officiorum qui persecuntur cum
summa utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.
In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius, Stoicus, qui Athenis nuper
est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, valitudinis curationem et
pecuniae; quas res a summo philosopho praeteritas arbitror, quod essent
faciles; sunt certe utiles. Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione,
quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque
cultu corporis tuendi causa praetermittendis voluptatibus, postremo arte eorum
quorum ad scientiam haec pertinent.
Res autem familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo,
conservari autem diligentia et parsimonia, eisdem etiam rebus augeri. Has res
commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus
inscribitur, quem nos, ista fere aetate cum essemus, qua es tu nunc, e Graeco in
Latinum convertimus. Sed toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda
pecunia, (vellem etiam de utenda), commodius a quibusdam optimis viris ad Ianum
medium sedentibus quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt
tamen ea cognoscenda; pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum
est.