Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
P. Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere
solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum
esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica vero
vox et magno viro ac sapiente digna; quae declarat illum et in otio de negotiis
cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et
interdum conloquio alterius non egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt
ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere
liceret, sed si minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus,
voluntate certe proxime accedimus. Nam et a re publica forensibusque negotiis
armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta
rura peragrantes saepe soli sumus.
Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo cum illa comparanda est.
Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat
aliquando et coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in
solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi
studio constitutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis quid est, quod
dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus?
Ita qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc
fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos quantum
licet et saepe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non
solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si
quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui
quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam
mihi adfert necessitas, non voluntas.
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius
ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus
extat; ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum
rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; nos
autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine
abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque
plura brevi tempore eversa quam multis annis stante re publica scripsimus.