Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo
ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae.
Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a
philosophis disputata, latissime patere videntur ea quae de officiis tradita ab
illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis
neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si
cum altero contrahas, vacare officio potest in eoque et colendo sita vitae est
honestas omnis et neglegendo turpitudo.
Atque haec quidem
quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii
praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt non nullae
disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus officium omne
pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute
coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse
consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur, neque amicitiam colere
possit nec iustitiam nec liberalitatem; fortis vero dolorem summum malum
iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo
potest.
Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputatione non
egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitur si sibi
consentaneae velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii
praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis,
qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita
propria est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam
Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est, qui tamen
haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum
reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequemur igitur hoc
quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes,
sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro quantum quoque
modo videbitur, hauriemus.
Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est,
ante definire, quid sit officium, quod a Panaetio praetermissum esse miror.
Omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a
definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quo disputetur.