Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Quam ob rem de iudicio Panaetii dubitari non potest; rectene autem hanc
tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus, de eo fortasse
disputari potest. Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive,
quod honestum est, id ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis vestris
videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant,
dubitandum non est quin numquam possit utilitas cum honestate contendere.
Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura
cohaerentia opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et,
quicquid honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quicquam, quod non
honestum.
Quodsi is esset Panaetius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea
efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel
indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate
pugnare. Sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae
autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem
vitam fieri nec decessione peiorem, non videtur debuisse eiusmodi
deliberationem introducere, in qua quod utile videretur cum eo, quod honestum
est, compararetur.
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id
habet hanc, ut opinor, sententiam, cum virtute congruere semper, cetera autem,
quae secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent. Quod
cum ita sit, putant quidam hanc comparationem non recte introductam nec omnino
de eo genere quicquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod
proprie vereque dicitur id in sapientibus est solis neque a virtute divelli
umquam potest. In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud
quidem perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt.