Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Maneat ergo, quod turpe sit, id
numquam esse utile, ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipiscare;
hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit, calamitosum est.
Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati
videatur, ut animadvertendum sit, repugnetque plane an possit cum honestate
coniungi. Eius generis hae sunt quaestiones: Si exempli gratia vir bonus
Alexandrea Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame
summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea
solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne
sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bonum
virum fingimus; de eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus
Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit.
In huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi
Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo; Antipatro omnia
patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni
venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera
sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere.
"Advexi, evi, vendo meum non pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris,
cum maior est copia; cui fit iniuria?"
Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: "Quid ais? tu, cum hominibus
consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas
principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis
sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis
adsit commoditatis et copiae? Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud
est celare, aliud tacere, neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura
deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prodessent cognita quam
tritici vilitas. Sed non, quicquid tibi audire utile est, idem mihi
dicere necesse est."
"Immo vero," inquiet ille "necesse est, si quidem
meministi esse inter homines natura coniunctam societatem." "Memini," inquiet ille, "sed num
ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est, ne
vendendum quidem quicquam est, sed donandum."