Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Vides in hac tota disceptatione
non illud dici "quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit,
faciam", sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re,
quia turpe sit, non esse faciendum.
Vendat aedes vir bonus, propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent,
pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere
serpentes, sint, male materiatae et ruinosae, sed hoc praeter dominum
nemo sciat; quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit
pluris multo. quam se venditurum putarit, num id iniuste aut improbe fecerit?
"Ille vero" inquit Antipater. "Quid est enim aliud erranti viam
non monstrare, quod Athenis execrationibus publicis sanctum est, si hoc non
est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere. Plus etiam est quam viam non monstrare;
nam est scientem in errorem alterum inducere."
Diogenes contra "Num te
emere coegit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit,
tu quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt villam bonam beneque
aedificatam non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est nec aedificata
ratione, multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium emptoris est,
ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne praestandum
est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quid vero est stultius
quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum
quam si domini iussu ita praeco praedicet: "domum pestilentem vendo?"
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex
altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere
honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio.
Quae diiudicanda sunt; non enim, ut quaereremus, evimus, sed ut explicaremus.
Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium venditor celare
emptores debuisse. Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod
tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
Hoc autem celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non videt? Certe
non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti
potius obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Haec tot et alia plura nonne inutile est
vitiorum subire nomina?