Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Ac de iure quidem praediorum
sanctum apud nos est iure civili, ut in iis vendendis vitia dicerentur, quae
nota essent venditori. Nam cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari,
quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poena subiret, a
iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta; quicdquid enim esset in
praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset,
praestari oportere.
Ut, cum in arce augurium augures acturi essent iussissentque Ti. Claudium
Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo
officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [vendidit], emit P.
Calpurnius Lanarius. Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est. Itaque
Calpurnius cum demolitus esset cognossetque Claudium aedes postea
proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum illum adegit
QUICQUID SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA. M. Cato sententiam dixit,
huius nostri Catonis pater (ut enim ceteri ex patribus, sic hic, qui illud
lumen progenuit, ex filio est nominandus) -- is igitur iudex ita pronuntiavit,
cum in vendundo rem eam scisset et non pronuntiasset, emptori damnum praestari
oportere.
Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori vitium, quod
nosset venditor. Quod si recte iudicavit, non recte frumentarius ille, non
recte aedium pestilentium venditor tacuit. Sed huiusmodi reticentiae iure
civili comprehendi non possunt; quae autem possunt diligenter tenentur. M.
Marius Gratidianus, propinquus noster, C. Sergio Oratae vendiderat aedes eas,
quas ab eodem ipse paucis ante annis emerat. Eae serviebant, sed hoc in
mancipio Marius non dixerat; adducta res in iudicium est. Oratam Crassus,
Gratidianum defendebat Antonius. Ius Crassus urgebat, "quod vitii venditor
non dixisset sciens, id oportere praestari", aequitatem Antonius,
"quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes
vendidisset, nihil fuisse necesse dici nec eum esse deceptum, qui id, quod
emerat, quo iure esset, teneret". Quorsus haec? Ut illud intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos.