Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed aliter leges, aliter
philosophi tollunt astutias; leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi,
quatenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, ne quid insidiose,
ne quid simulate, ne quid fallaciter. Suntne igitur insidiae tendere plagas, etiam
si excitaturus non sis, nec agitaturus? Ipsae enim ferae nullo
insequente saepe incidunt. Sic tu aedes proscribas, tabulam tamquam plagam
ponas, [domum propter vitia vendas,] in eam aliquis incurrat inprudens?
Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi
neque aut lege sanciri aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est.
Societas est enim (quod etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius),
latissime quidem quae pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem
gentis sint, propior eorum, qui eiusdem civitatis. Itaque maiores aliud ius
gentium, aliud ius civile esse voluerunt, quod civile, non idem continuo
gentium, quod autem gentium, idem civile esse debet. Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae solidam
et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur. Eas ipsas
utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturae et veritatis exemplis.
Nam quanti verba illa: UTI NE PROPTER TE FIDEMVE TUAM CAPTUS FRAUDATUSVE SIM!
quam illa aurea: UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ET SINE FRAUDATIONE!Sed, qui
sint "boni" et quid sit "bene agi," magna quaestio est. Q.
quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim esse dicebat in omnibus iis
arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen existimabat
manare latissime, idque versari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis,
rebus emptis, venditis, conductis, locatis, quibus vitae societas contineretur;
in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia
contraria, quid quemque cuique praestare oporteret.
Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae vult illa quidem videri se
esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum; prudentia est enim locata
in dilectu bonorum et malorum, malitia, si omnia quae turpia sunt, mala sunt,
mala bonis ponit ante. Nec vero in praediis solum ius civile ductum a natura
malitiam fraudemque vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris
fraus omnis excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat
edicto aedilium. Heredum alia causa est.
Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit, hoc secundum naturam esse,
neminem id agere, ut ex alterius praedetur inscitia. Nec ulla pernicies
vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae, ex quo
ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare videantur. Quotus
enim quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita
abstinere possit iniuria.