Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in
locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum
quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares hanc vim M.
Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non
esset heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem iustus isque, quem
sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir
bonus, nescire fateatur.
At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse
doceat eum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi
lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam quasi veneno
perficiat, ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succedat? "Non
igitur faciat" dixerit quis, "quod utile sit, quod expediat?" Immo
intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit iniustum. Hoc qui non
didicerit, bonus vir esse non poterit.
C. Fimbriam consularem audiebam de patre nostro puer iudicem M. Lutatio
Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset ni vir
bonvs esset. Itaque ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum, ne
aut spoliaret fama probatum hominem, si contra iudicavisset, aut statuisse
videretur virum bonum esse aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et
laudibus contineretur. Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo
Socrates noverat, nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non
honestum sit. Itaque talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam
audebit, quod non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos,
quae ne rustici quidem dubitent? a quibus natum est id, quod iam contritum est
vetustate proverbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse
dicunt, quicum in tenebris mices. Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire
quod non deceat, etiam si id possis nullo refellente optinere?
Videsne hoc proverbio neque Gygi illi posse veniam dari neque huic, quem paulo
ante fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse converrere? Ut
enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo
potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit effici non potest
adversante et repugnante natura.