Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
At enim cum permagna praemia sunt, est causa
peccandi. C. Marius, cum a spe consulatus longe abesset et iam septimum annum
post praeturam iaceret neque petiturus umquam consulatum videretur, Q.
Metellum, cuius legatus erat, summum virum et civem cum ab eo, imperatore suo,
Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est, bellum illum ducere,
si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham se in
potestatem populi Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iustitiaque discessit, qui
optimum et gravissimum civem, cuius legatus et a quo missus esset, in invidiam
falso crimine adduxerit.
Ne noster quidem Gratidianus officio viri boni functus est tum, cum praetor
esset, collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de
communi sententia constitueretur; iactabatur enim temporibus illis nummus sic,
ut nemo posset scire, quid haberet. Conscripserunt communiter edictum cum poena
atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem
escenderent. Et ceteri quidem alius alio: Marius ab subselliis in rostra recta
idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, si
quaeris, ei magno honori fuit; omnibus vicis statuae, ad eas tus, cerei. Quid
multa? Nemo umquam multitudini fuit carior.
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo
violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum
videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non
ita turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi tum proposuerat, valde utile
videbatur. Sed omnium una regula est, quam tibi cupio esse notissimam: aut
illud, quod utile videtur, turpe ne sit, aut si turpe est, ne videatur esse
utile. Quid igitur? possumusne aut illum Marium virum bonum iudicare aut hunc?
Explica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species]
forma et notio viri boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri, emolumenti sui
causa criminari, praeripere, fallere? Nihil profecto minus.
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et
splendorem et nomen amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae
dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem
iustitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis
in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?