Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Ac ne illa quidem promissa
servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Sol
Phaetonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quidquid
optasset. Optavit, ut in currum patris tolleretur; sublatus est; atque is ante
quam constitit ictu fulminis deflagravit; quanto melius fuerat in hoc promissum
patris non esse servatum. Quid? quod Theseus exegit promissum a Neptuno? Cui
cum tres optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum
is patri suspectus esset de noverca; quo optato impetrato, Theseus in maximis
fuit luctibus.
Quid? quod Agamemnon cum devovisset Dianae, quod in suo regno
pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo
quidem anno natum pulchrius. Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum
facinus admittendum fuit. Ergo et promissa non facienda nonnumquam neque semper
deposita reddenda. Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat
insaniens, reddere peccatum sit, officium non reddere. Quid? si is, qui apud te
pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non
credo, facies enim contra rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa,
quae honesta natura videntur esse, temporibus fiunt non honesta. Facere
promissa, stare conventis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non
honesta. Ac de iis quidem, quae
videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis
arbitror dictum.
Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in
eisdem versemur, cum docebimus, ea, quae videantur esse utilia neque sint, quam
sint virtutis inimica. Ac de prudentia quidem, quam vult imitari malitia,
itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae
partes honestatis quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia
cernitur, altera in conformatione et moderatione continentiae et temperantiae.