Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Pervertunt homines ea, quae
sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes
enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo
possumus. Nam quis est, qui utilia
fugiat? aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur? Sed quia
nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea
illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam
necessarium ducimus.
Quid est igitur, dixerit quis, in
iure iurando? num iratum timemus Iovem? At hoc quidem commune est omnium
philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt,
nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri
volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Juppiter plus
nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis fuit
religionis, quae tantam utilitatem perverteret. An ne turpiter faceret? Primum
minima de malis? Non igitur tantum mali turpitudo ista habebat, quantum
ille cruciatus. Deinde illud etiam apud Accium:
"Fregistin fidem?
Neque dedi neque do infideli cuiquam."
quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
Addunt etiam, quemadmodum nos dicamus videri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere videri quaedam honesta, quae non sunt, ut hoc ipsum videtur honestum conservandi iuris iurandi causa ad cruciatum revertisse, sed fit non honestum, quia, quod per vim hostium esset actum, ratum esse non debuit. Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri honestum, etiam si antea non videretur. Haec fere contra Regulum. Sed prima videamus.