Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia,
temperantia continetur.
Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic talium virtutum choro
contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati
omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt ob eam rem esse
laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis floret Epicurus,
eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his "viris" equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac
retinere sententia est, decertandum est.
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque
constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe
haec utilitas et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
Nam ubi primum prudentiae locus dabitur? an ut conquirat undique suavitates?
Quam miser virtutis famulatus servientis voluptati. Quod autem munus
prudentiae? an legere intellegenter voluptates? fac nihil isto esse iucundius,
quid cogitari potest turpius?
Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quae
est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim multis locis dicat Epicurus,
sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum est, quid
dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit,
mala dolore.
Et si illum audiam de continentia et temperantia, dicit ille quidem multa
multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt. Nam qui potest temperantiam laudare
is, qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim temperantia libidinum
inimica, libidines autem consectatrices voluptatis.
Atque in his tamen tribus generibus quoquo modo possunt, non incallide
tergiversantur. Prudentiam
introducunt scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores. Fortitudinem
quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis,
perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem, sed
tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris
detractione finiri. Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae virtutes,
quae in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim
bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si
haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae
honestati esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse
contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se
dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum
homine pecudem copulavissent. Non recipit istam coniunctionem honestas,
aspernatur, repellit. Nec vero finis bonorum et malorum, qui simplex esse
debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna enim res est) alio loco
pluribus; nunc ad propositum.
Quemadmodum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat,
diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis
etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis
certe nihil habebit.
Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit,
ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios tamquam
hospites erunt recipiendi, sed, ut, si ipse venissem Athenas, quod quidem esset
factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset, aliquando me quoque
audires, sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis
temporis, quantum poteris, poteris autem quantum voles. Cum vero intellexero te
hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et dum
aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse te
quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monumentis
praeceptisque laetabere.