Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
De tribus autem reliquis
latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitae quasi
communitas continetur; cuius partes duae: iustitia, in qua virtutis splendor
est maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam
eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet.
Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria,
deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in
vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione,
condicione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus
Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia
suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique optigit, id
quisque teneat; e quo si quis [quaevis] sibi appetet, violabit ius humanae
societatis.
Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus
ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis,
quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum
causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc
naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione
officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus
devincire hominum inter homines societatem.
Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorum
conventorumque constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse
cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde
verba sint ducta, credamusque, quia fiat, quod dictum est appellatam fidem.
Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, qui inferunt, alterum eorum, qui
ab is, quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste
impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi
manus afferre videtur socio; qui autem non defendit nec obsistit, si potest,
iniuriae, tam est in vitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat.
Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe
a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id
fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad
iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt; in quo
vitio latissime patet avaritia.