Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus iniuriam
acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit
eum, qui lacessierit iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac
et ceteri sint ad iniuriam tardiores. Atque in re publica maxime conservanda
sunt iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem,
alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum
est ad posterius, si uti non licet superiore.
Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace
vivatur, parta autem victoria conservandi i, qui non crudeles in bello, non
inmanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos,
Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt;
nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, oportunitatem loci maxime, ne
posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia
paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si
mihi esset obtemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc
nulla est, haberemus. Et cum iis,
quos vi deviceris consulendum est, tum ii, qui armis positis ad imperatorum
fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi. In quo tantopere
apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas
bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.
Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure
perscripta est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod
aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum. [Popilius
imperator tenebat provinciam, in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat.
Cum autem Popilio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui
in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu
remansisset, Cato ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu
remanere, secundo eum obliget militiae sacramento, quia priore amisso iure cum
hostibus pugnare non poterat.
Adeo summa erat observatio in bello movendo.] M. quidem
Catonis senis est epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missum
factum esse a consule cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur
ut caveat, ne proelium ineat; negat enim ius esse, qui miles non sit cum hoste
pugnare.