Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Deinceps, ut erat propositum, de
beneficentia ac de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis
accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primum ne obsit
benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris, deinde ne
maior benignitas sit, quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur;
id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia. Nam et
qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non
benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui
aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in
suam rem aliena convertant.
Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis,
quod aliis largiantur, ique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri,
si locupletent eos quacumque ratione. Id autem tantum abest ab officio,
ut nihil magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate
utamur. quae prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C. Caesaris
pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri;
nihil est enim liberale, quod non idem iustum.
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam
facultates, quod qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo
peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his et suppeditari
aequius est et relinqui eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali
liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad
largiendum suppetant copiae. Videre etiam licet plerosque non tam natura
liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur facere multa, quae
proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur. Talis autem
simulatio vanitati est coniunctior quam aut liberalitati aut honestati.
Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus esset
dignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficium
conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitae et ad nostras
utilitates officia ante collata; quae ut concurrant omnia, optabile est; si
minus, plures causae maioresque ponderis plus habebunt.