Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed
cum iis, in quibus praeclare agitur, si sunt simulacra virtutis, etiam hoc
intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio
virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime
virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua
multa iam dicta sunt, iustitia. Nam
fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente ferventior
plerumque est, illae virtutes bonum virum videntur potius attingere. Atque
haec in moribus.
De benivolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in
officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligamur, sed benivolentiam
non adulescentulorum more ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et
constantia iudicemus. Sin erunt merita, ut non ineunda, sed referenda sit
gratia, maior quaedam cura adhibenda est; nullum enim officium referenda gratia
magis necessarium est.
Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo
possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui multo plus
efferunt, quam acceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis
profuturos, non dubitamus, officia conferre, quales in eos esse debemus, qui
iam profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii,
alterum reddendi, demus necne in nostra potestate est, non reddere viro bono
non licet, modo id facere possit sine iniuria.
Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium,
quin maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen inprimis, quo quisque animo,
studio, benivolentia fecerit, ponderandum est. Multi enim faciunt multa
temeritate quadam sine iudicio, vel morbo in omnes vel repentino quodam quasi
vento impetu animi incitati; quae beneficia aeque magna non sunt habenda atque
ea, quae iudicio, considerate constanterque delata sunt. Sed in collocando
beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est,
ut quisque opis indigeat, ita ei potissimum opitulari; quod contra fit a
plerisque; a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei
potissimum inserviunt.